Skip to content
Opens in a new window

[1] Ecce autem convocatus vir Ephraim transiit contra aqui lonem, et dixerunt ad Iephte: " Quare vadens ad pugnam contra filios Ammon vocare nos noluisti, ut pergeremus tecum? Igitur incendemus domum tuam super te ".

[2] Quibus ille respondit: " Disceptatio erat mihi et populo meo contra filios Ammon vehemens, vocavique vos, ut mihi praeberetis auxilium, et facere noluistis.

[3] Quod cernens posui in manibus meis animam meam transivique ad filios Ammon, et tradidit eos Dominus in manus meas. Quid commerui, ut hodie adversum me consurgatis in proelium? ".

[4] Vocatis itaque ad se cunctis viris Galaad, pugnabat contra Ephraim. Percusseruntque viri Galaad Ephraim, quia dixerat: " Fugitivi de Ephraim estis; Galaad habitat in medio Ephraim et Manasse ".

[5] Occupaveruntque Galaaditae vada Iordanis, per quae Ephraim reversurus erat. Cumque venisset ad ea de Ephraim numero fugiens atque dixisset: " Obsecro, ut me transire permittatis ", dicebant ei Galaaditae: " Numquid Ephrathaeus es? ". Quo dicente: " Non sum ",

[6] interrogabant eum: " Dic ergo: Scibboleth " (quod interpretatur Spica). Qui respondebat: " Sibboleth ", illud recte exprimere non valens. Statimque apprehensum iugulabant in ipso Iordanis transitu. Et ceciderunt in illo tempore de Ephraim quadraginta duo milia.

[7] Iudicavitque Iephte Galaadites Israel sex annis et mortuus est ac sepultus in civitate sua in Galaad.

[8] Post hunc iudicavit Israel Abesan de Bethlehem.

[9] Qui habuit triginta filios et totidem filias emittens foras maritis dedit; et eiusdem numeri filiis suis accepit uxores forinsecus. Qui septem annis iudicavit Israel;

[10] mortuusque est ac sepultus in Bethlehem.

[11] Cui successit Ahialon Zabulonites et iudicavit Israel decem annis;

[12] mortuusque est ac sepultus in Ahialon terrae Zabulon.

[13] Post hunc iudicavit Israel Abdon filius Illel Pharathonites.

[14] Qui habuit quadraginta filios et triginta ex eis nepotes ascendentes super septuaginta pullos asinarum. Et iudicavit Israel octo annis;

[15] mortuusque est ac sepultus in Pharathon terrae Ephraim in monte Amalecite.

Iudicum — Chapters