Skip to content
Opens in a new window

[1] Post mortem Iosue consulue runt filii Israel Dominum dicen tes: " Quis nostrum primus ascendet ad Chananaeum ad pugnandum contra eum? ".

[2] Dixitque Dominus: " Iudas ascendet: ecce tradidi terram in manus eius ".

[3] Et ait Iudas Simeoni fratri suo: " Ascende mecum in sorte mea, et pugnemus contra Chananaeum, et ego pergam tecum in sorte tua ". Et abiit cum eo Simeon.

[4] Ascenditque Iudas, et tradidit Dominus Chananaeum ac Pherezaeum in manus eorum, et percusserunt in Bezec decem milia virorum.

[5] Inveneruntque Adonibezec in Bezec et pugnaverunt contra eum ac percusserunt Chananaeum et Pherezaeum.

[6] Fugit autem Adonibezec, quem persecuti comprehenderunt, caesis pollicibus manuum eius ac pedum.

[7] Dixitque Adonibezec: " Septuaginta reges, amputatis manuum ac pedum pollicibus, colligebant sub mensa mea ciborum reliquias. Sicut feci, ita reddidit mihi Deus ". Adduxeruntque eum in Ierusalem, et ibi mortuus est.

[8] Oppugnantes ergo filii Iudae Ierusalem ceperunt eam; et percusserunt in ore gladii tradentes incendio civitatem.

[9] Et postea descendentes pugnaverunt contra Chananaeum, qui habitabat in montanis et in Nageb et in Sephela.

[10] Pergensque Iuda contra Chananaeum, qui habitabat in Hebron, cui nomen fuit antiquitus Cariatharbe, percussit Sesai et Ahiman et Tholmai.

[11] Atque inde profectus abiit ad habitatores Dabir, cuius nomen vetus erat Cariathsepher (id est civitas Litterarum).

[12] Dixitque Chaleb: " Qui percusserit Cariathsepher et ceperit eam, dabo ei Axam filiam meam uxorem ".

[13] Cumque cepisset eam Othoniel filius Cenez frater Chaleb minor, dedit ei Axam filiam suam coniugem.

[14] Quae cum veniret, incitavit eum, ut peteret a patre suo agrum. Demisit ergo se de asino, et dixit ei Chaleb: " Quid habes? ".

[15] At illa respondit: " Da mihi benedictionem; quia terram arentem dedisti mihi, da et irriguam aquis ". Dedit ergo ei Chaleb irriguum superius et irriguum inferius.

[16] Filii autem Hobab Cinaei cognati Moysi ascenderunt de civitate Palmarum cum filiis Iudae in desertum Iudae, quod est ad meridiem Arad, et habitaverunt cum Amalecitis.

[17] Abiit autem Iudas cum Simeone fratre suo et percusserunt simul Chananaeum, qui habitabat in Sephath, et percusserunt urbem anathemate. Vocatumque est nomen eius Horma (id est Anathema).

[18] Cepitque Iudas Gazam cum finibus suis et Ascalonem atque Accaron cum terminis suis.

[19] Fuitque Dominus cum Iuda, et montana possedit; nec potuit expellere habitatores vallis, quia falcatis curribus abundabant.

[20] Dederuntque Chaleb Hebron, sicut dixerat Moyses, qui expulit ex ea tres filios Enac.

[21] Iebusaeum autem habitatorem Ierusalem non expulerunt filii Beniamin, habitavitque Iebusaeus cum filiis Beniamin in Ierusalem usque in praesentem diem.

[22] Domus quoque Ioseph ascendit Bethel, fuitque Dominus cum eis.

[23] Nam, cum explorarent urbem, quae prius Luza vocabatur,

[24] viderunt custodes hominem egredientem de civitate dixeruntque ad eum: " Ostende nobis introitum civitatis, et faciemus tecum misericordiam ".

[25] Qui cum ostendisset eis, percusserunt urbem in ore gladii; hominem autem illum et omnem cognationem eius dimiserunt.

[26] Qui dimissus abiit in terram Hetthim et aedificavit ibi civitatem vocavitque eam Luzam, quae ita appellatur usque in praesentem diem.

[27] Manasses quoque non occupavit Bethsan et Thanach cum viculis suis nec expulit habitatores Dor et Ieblaam et Mageddo cum viculis suis; mansitque Chananaeus in terra hac.

[28] Postquam autem confortatus est Israel, fecit eos tributarios et expellere noluit.

[29] Ephraim etiam non expulit Chananaeum, qui habitabat in Gazer, sed habitavit Chananaeus in medio eius in Gazer.

[30] Zabulon non expulit habitatores Cetron et Naalol, sed habitavit Chananaeus in medio eius factusque est ei tributarius.

[31] Aser quoque non expulit habitatores Achcho et Sidonis, Ahalab et Achazib et Helba et Aphec et Rohob;

[32] habitavitque Aser in medio Chananaei habitatoris illius terrae, quia non expulit eum.

[33] Nephthali non expulit habitatores Bethsames et Bethanath et habitavit inter Chananaeum habitatorem terrae, fueruntque ei Bethsamitae et Bethanitae tributarii.

[34] Artavitque Amorraeus filios Dan in montem nec dedit eis locum, ut ad planiora descenderent.

[35] Habitavitque Amorraeus in Hathares, in Aialon et Salebim; et aggravata est manus domus Ioseph, factusque est ei tributarius.

[36] Fuit autem terminus Amorraei ab ascensu Acrabbim ad Petram et superiora loca.

Iudicum — Chapters