Skip to content
Opens in a new window

[1] Post Abimelech surrexit dux ad salvandum Israel Thola fi lius Phua filii Dodo, vir de Issachar, qui habitavit in Samir montis Ephraim.

[2] Et iudicavit Israel viginti et tribus annis mortuusque ac sepultus est in Samir.

[3] Huic successit Iair Galaadites, qui iudicavit Israel per viginti et duos annos

[4] habens triginta filios sedentes super triginta pullos asinarum, et ipsis erant triginta civitates, quae appellatae sunt Havoth Iair (id est villae Iair) usque in praesentem diem, in terra Galaad.

[5] Mortuusque est Iair ac sepultus in Camon.

[6] Filii autem Israel peccatis veteribus iungentes nova fecerunt malum in conspectu Domini et servierunt Baalim et Astharoth et diis Syriae ac Sidonis et Moab et filiorum Ammon et Philisthim; dimiseruntque Dominum et non colebant eum.

[7] Contra quos iratus tradidit eos in manu Philisthim et filiorum Ammon.

[8] Afflictique sunt et vehementer oppressi per annos decem et octo omnes filii Israel, qui habitabant trans Iordanem in terra Amorraei in Galaad;

[9] in tantum ut filii Ammon Iordanem transirent ad pugnandum etiam contra Iudam et Beniamin et domum Ephraim; afflictusque est Israel nimis.

[10] Et clamantes filii Israel ad Dominum dixerunt: " Peccavimus tibi, quia dereliquimus Deum nostrum et servivimus Baalim ".

[11] Quibus locutus est Dominus: " Numquid non Aegyptii et Amorraei filiique Ammon et Philisthim,

[12] Sidonii quoque et Amalec et Madian oppresserunt vos, et clamastis ad me, et erui vos de manu eorum?

[13] Et tamen reliquistis me et coluistis deos alienos; idcirco non addam ut ultra vos liberem.

[14] Ite et invocate deos, quos elegistis: ipsi vos liberent in tempore angustiae! ".

[15] Dixeruntque filii Israel ad Dominum: "Peccavimus; redde tu nobis, quidquid tibi placet, tantum nunc libera nos ".

[16] Quae dicentes omnia de finibus suis alienorum deorum idola proiecerunt et servierunt Domino, qui doluit super miseriis Israel.

[17] Itaque filii Ammon convocati in Galaad fixere tentoria; contra quos congregati filii Israel in Maspha castrametati sunt.

[18] Dixeruntque populus, principes Galaad, singuli ad proximos suos: " Qui primus contra filios Ammon coeperit dimicare, erit dux omnium habitatorum Galaad ".

Iudicum — Chapters