Skip to content
Opens in a new window

[1] Fuit Iephte Galaadites vir fortissimus, filius meretricis mulieris, quem genuit Galaad.

[2] Habuit autem Galaad uxorem, de qua suscepit filios, qui, postquam creverant, eiecerunt Iephte dicentes: " Heres in domo patris nostri esse non poteris, quia de altera matre generatus es ".

[3] Quos ille fugiens atque devitans habitavit in terra Tob; congregatique sunt ad eum viri inopes et exierunt cum eo.

[4] In illis diebus pugnabant filii Ammon contra Israel.

[5] Quibus acriter instantibus, perrexerunt maiores natu de Galaad, ut tollerent in auxilium sui Iephte de terra Tob.

[6] Dixeruntque ad eum: " Veni et esto princeps noster, et pugnemus contra filios Ammon ".

[7] Quibus ille respondit: " Nonne vos estis, qui odistis me et eiecistis de domo patris mei? Et nunc venistis ad me necessitate compulsi ".

[8] Dixeruntque principes Galaad ad Iephte: " Ob hanc igitur causam nunc ad te venimus, ut proficiscaris nobiscum et pugnes contra filios Ammon sisque dux omnium, qui habitant in Galaad ".

[9] Iephte quoque dixit eis: " Si revocatis me, ut pugnem pro vobis contra filios Ammon, tradideritque eos Dominus in manus meas, ego ero princeps vester ".

[10] Qui responderunt ei: " Dominus, qui haec audit, ipse mediator ac testis est quod secundum verbum tuum faciemus ".

[11] Abiit itaque Iephte cum principibus Galaad, fecitque eum omnis populus principem sui. Locutusque est Iephte omnes sermones suos coram Domino in Maspha.

[12] Et misit Iephte nuntios ad regem filiorum Ammon, qui ex persona sua dicerent: " Quid mihi et tibi est, quia venisti contra me, ut invaderes terram meam? ".

[13] Quibus ille respondit: " Quia tulit Israel terram meam, quando ascendit de Aegypto, a finibus Arnon usque Iaboc atque Iordanem; nunc igitur cum pace redde mihi eam ".

[14] Rursumque Iephte nuntios misit et imperavit eis, ut dicerent regi Ammon:

[15] " Haec dicit Iephte: Non tulit Israel terram Moab nec terram filiorum Ammon.

[16] Sed, quando de Aegypto conscenderunt, ambulavit Israel per solitudinem usque ad mare Rubrum et venit in Cades;

[17] misitque nuntios ad regem Edom dicens: "Dimitte, ut transeam per terram tuam". Qui noluit acquiescere precibus eius. Misit quoque et ad regem Moab, qui et ipse transitum praebere contempsit. Mansit itaque Israel in Cades

[18] et pertransiens desertum circuivit ex latere terram Edom et terram Moab venitque contra orientalem plagam terrae Moab et castrametatus est trans Arnon nec voluit intrare terminos Moab; Arnon quippe confinium est terrae Moab.

[19] Misit itaque Israel nuntios ad Sehon regem Amorraeorum, regem Hesebon, et dixit ei: "Dimitte, ut transeam per terram tuam usque ad locum meum".

[20] Qui et ipse Israel verbis diffidens non dimisit eum transire per terminos suos, sed, omni populo suo congregato, egressus est contra eum in Iasa et fortiter resistebat.

[21] Tradiditque eum Dominus in manu Israel cum omni exercitu suo, qui percussit eum et possedit omnem terram Amorraei habitatoris regionis illius,

[22] universos fines eius de Arnon usque Iaboc et de solitudine usque ad Iordanem.

[23] Dominus ergo, Deus Israel, subvertit Amorraeum coram populo suo Israel; et tu nunc vis possidere terram eius?

[24] Nonne ea, quae tibi Chamos deus tuus in possessionem dat, tibi iure debentur? Quae autem Dominus Deus noster victor obtinuit, in nostram cedunt possessionem.

[25] Num quid melior es Balac filio Sephor rege Moab? Numquid iurgatus est contra Israel et pugnavit contra eum?

[26] Quando habitabat in Hesebon et viculis eius et in Aroer et villis illius et in cunctis civitatibus iuxta Arnon per trecentos annos, quare tanto tempore nihil super hac repetitione tentastis?

[27] Igitur non ego pecco in te, sed tu contra me male agis indicens mihi bella non iusta. Iudicet Dominus arbiter huius diei inter filios Israel et inter filios Ammon ".

[28] Noluitque acquiescere rex filiorum Ammon verbis Iephte, quae per nuntios mandaverat.

[29] Factus est ergo super Iephte spiritus Domini, et pertransiens Galaad et Manasse venit in Maspha Galaad et inde ad filios Ammon.

[30] Votum autem vovit Domino dicens: " Si tradideris filios Ammon in manus meas,

[31] quicumque primus fuerit egressus de foribus domus meae mihique occurrerit revertenti cum pace a filiis Ammon, eum holocaustum offeram Domino ".

[32] Transivitque Iephte ad filios Ammon, ut pugnaret contra eos; quos tradidit Dominus in manus eius.

[33] Percussitque eos ab Aroer usque dum venias in Mennith viginti civitates et usque ad Abelcharmim plaga magna nimis; humiliatique sunt filii Ammon a filiis Israel.

[34] Revertenti autem Iephte in Maspha domum suam occurrit unigenita filia cum tympanis et choris: non enim habebat alios liberos.

[35] Qua visa, scidit vestimenta sua et ait: " Heu, filia mi, incurvans incurvasti me! Et tu es in eis, qui me perturbant! Aperui enim os meum ad Dominum et aliud facere non potero ".

[36] Cui illa respondit: " Pater mi, si aperuisti os tuum ad Dominum, fac mihi, quodcumque pollicitus es, concessa tibi a Domino ultione atque victoria de hostibus tuis filiis Ammon ".

[37] Dixitque ad patrem: " Hoc solum mihi praesta, quod deprecor: Dimitte me, ut duobus mensibus circumeam montes et plangam virginitatem meam cum sodalibus meis ".

[38] Cui ille respondit: " Vade! ". Et dimisit eam duobus mensibus. Cumque abisset cum sodalibus suis, flebat virginitatem suam in montibus.

[39] Expletisque duobus mensibus, reversa est ad patrem suum; et fecit ei, sicut voverat, quae non cognoverat virum. Exinde mos increbuit in Israel, et consuetudo servata est,

[40] ut post anni circulum conveniant in unum filiae Israel et plangant filiam Iephte Galaaditae diebus quattuor.

Iudicum — Chapters