[1] Hae sunt gentes, quas Dominus dereliquit, ut erudiret in eis Is raelem, omnes, qui non noverant bella Chananaeorum,
[2] ut discerent certare cum hostibus generationes filiorum Israel, quae non habebant consuetudinem proeliandi:
[3] quinque satrapae Philisthinorum omnisque Chananaeus et Sidonius atque Hevaeus, qui habitabat in monte Libano de monte Baalhermon usque ad introitum Emath.
[4] Dimisitque eos, ut in ipsis experiretur Israelem, utrum audiret mandata Domini, quae praeceperat patribus eorum per manum Moysi, an non.
[5] Itaque filii Israel habitaverunt in medio Chananaei et Hetthaei et Amorraei et Pherezaei et Hevaei et Iebusaei
[6] et duxerunt uxores filias eorum, ipsique filias suas eorum filiis tradiderunt, et servierunt diis eorum.
[7] Feceruntque filii Israel malum in conspectu Domini et obliti sunt Domini Dei sui servientes Baalim et Astharoth.
[8] Iratusque Dominus contra Israel tradidit eos in manus Chusanrasathaim regis Mesopotamiae, servieruntque ei octo annis.
[9] Et clamaverunt ad Dominum, qui suscitavit eis salvatorem et liberavit eos, Othoniel videlicet filium Cenez fratrem Chaleb minorem.
[10] Fuitque in eo spiritus Domini, et iudicavit Israelem egressusque est ad pugnam; et tradidit Dominus in manu eius Chusanrasathaim regem Mesopotamiae, et praevaluit adversus eum.
[11] Quievitque terra quadraginta annis, et mortuus est Othoniel filius Cenez.
[12] Addiderunt autem filii Israel facere malum in conspectu Domini, qui confortavit adversum eos Eglon regem Moab, quia fecerunt malum in conspectu Domini.
[13] Et copulavit sibi Eglon filios Ammon et Amalec abiitque et percussit Israel atque possedit urbem Palmarum.
[14] Servieruntque filii Israel Eglon regi Moab decem et octo annis.
[15] Et clamaverunt filii Israel ad Dominum, qui suscitavit eis salvatorem Aod filium Gera de Beniamin, qui sinistra manu utebatur pro dextera. Miseruntque filii Israel per illum munera Eglon regi Moab.
[16] Fecitque Aod sibi gladium ancipitem longitudinis palmae manus et accinctus est eo subter vestem in dextro femore
[17] obtulitque munera Eglon regi Moab. Erat autem Eglon crassus nimis.
[18] Cumque obtulisset ei munera, dimisit socios, qui illa portaverant;
[19] et reversus de Galgalis, ubi erant idola, dixit ad regem: " Verbum secretum habeo ad te, o rex ". Et ille imperavit silentium; egressique sunt omnes, qui circa eum erant.
[20] Aod autem ingressus erat ad eum, cum sederet in aestivo cenaculo, quod ipsi soli erat, dixitque: " Verbum Dei habeo ad te ". Qui statim surrexit de throno.
[21] Extenditque Aod manum sinistram et tulit sicam de dextro femore suo infixitque eam in ventre eius
[22] tam valide, ut capulus ferrum sequeretur in vulnere ac pinguissimo adipe stringeretur. Nec eduxit gladium, sed ita, ut percusserat, reliquit in corpore; statimque per secreta naturae alvi stercora proruperunt.
[23] Aod autem egressus in atrium clausit ostium cenaculi post se et obfirmavit sera.
[24] Egresso illo, servi regis venerunt et, cum viderent clausas fores cenaculi, dixerunt: " Certe purgat alvum in aestivo cubiculo ".
[25] Exspectantesque diu, donec erubescerent, et videntes quod nullus aperiret, tulerunt clavem et aperientes invenerunt dominum suum iacentem in terra mortuum.
[26] Aod autem, dum illi cunctarentur, effugerat et pertransiit locum idolorum, unde reversus fuerat, venitque in Seira.
[27] Et statim insonuit bucina in monte Ephraim; descenderuntque cum eo filii Israel, ipso in fronte gradiente.
[28] Qui dixit ad eos: " Sequimini me; tradidit enim Dominus inimicos vestros Moabitas in manus vestras ". Descenderuntque post eum et occupaverunt vada Iordanis, quae transmittunt in Moab, et non dimiserunt transire quemquam,
[29] sed percusserunt Moabitas in tempore illo circiter decem milia, omnes robustos et fortes viros. Nullus eorum evadere potuit.
[30] Humiliatusque est Moab die illo sub manu Israel; et quievit terra octoginta annis.
[31] Post hunc fuit Samgar filius Anath, qui percussit de Philisthim sescentos viros stimulo boum; et ipse quoque salvum fecit Israel.