Skip to content
Opens in a new window

[1] Fuit vir quidam de monte Ephraim nomine Michas,

[2] qui dixit matri suae: " Mille centum argenteos, qui ablati sunt a te et super quibus, me audiente, maledicens iuraveras, ecce ego habeo; ego abstuli ". Cui illa respondit: " Benedictus filius meus Domino! ".

[3] Reddidit ergo eos matri suae, quae dixit ei: " Consecravi et vovi argentum hoc Domino: de manu mea suscipiat pro filio meo, ut faciat sculptile atque conflatile. Et nunc trado illud tibi ".

[4] Reddiditque eos matri suae, quae tulit ducentos argenteos et dedit eos argentario, ut faceret ex eis sculptile atque conflatile, quod fuit in domo Michae,

[5] qui aediculam Dei habens fecit ephod ac theraphim implevitque unius filiorum suorum manum, et factus est ei sacerdos.

[6] In diebus illis non erat rex in Israel, sed unusquisque, quod sibi rectum videbatur, hoc faciebat.

[7] Fuit quoque adulescens de Bethlehem Iudae ex cognatione Iudae; eratque ipse Levites et habitabat ibi ut advena.

[8] Egressusque de civitate Bethlehem peregrinari voluit ubicumque sibi commodum repperisset. Cumque iter faciens venisset in monte Ephraim usque ad domum Michae,

[9] interrogatus est ab eo unde venisset. Qui respondit: " Levita sum de Bethlehem Iudae et vado, ut habitem, ubi potuero et utile mihi esse perspexero ".

[10] Dixitque Michas: " Mane apud me et esto mihi parens ac sacerdos; daboque tibi per annos singulos decem argenteos ac vestium apparatum et quae ad victum sunt necessaria ".

[11] Acquievit et mansit apud hominem fuitque illi quasi unus de filiis.

[12] Implevitque Michas manum eius et habuit puerum sacerdotem apud se,

[13] " nunc scio, dicens, quod benefaciet mihi Dominus habenti levitici generis sacerdotem ".

Iudicum — Chapters