Skip to content
Opens in a new window

[1] Rursumque filii Israel fece runt malum in conspectu Do mini, qui tradidit eos in manus Philisthinorum quadraginta annis.

[2] Erat autem vir quidam de Saraa et de stirpe Dan nomine Manue habens uxorem sterilem.

[3] Cui apparuit angelus Domini et dixit ad eam: " Ecce sterilis es et absque liberis, sed concipies et paries filium.

[4] Cave ergo, ne vinum bibas ac siceram nec immundum quidquam comedas,

[5] quia ecce concipies et paries filium, cuius non tanget caput novacula: erit enim puer nazaraeus Dei ex matris utero et ipse incipiet liberare Israel de manu Philisthinorum ".

[6] Quae cum venisset ad maritum, dixit ei: " Vir Dei venit ad me habens aspectum sicut angelus Domini, terribilis nimis. Non interrogavi eum, unde esset, nec ipse nomen suum mihi indicavit.

[7] Et dixit mihi: "Ecce concipies et paries filium; cave, ne vinum bibas et siceram et ne aliquo vescaris immundo: erit enim puer nazaraeus Dei ex utero matris usque ad diem mortis suae" ".

[8] Oravit itaque Manue Dominum et ait: " Obsecro, Domine, ut vir Dei, quem misisti, veniat iterum et doceat nos, quid debeamus facere de puero, qui nasciturus est ".

[9] Exaudivitque Deus precantem Manue, et venit rursum angelus Dei ad mulierem sedentem in agro. Manue autem maritus eius non erat cum ea.

[10] Festinavit ergo et cucurrit ad virum suum nuntiavitque ei dicens: " Ecce apparuit mihi vir, qui illo die venerat ad me ".

[11] Qui surrexit et secutus est uxorem suam veniensque ad virum dixit ei: " Tu es, qui locutus es mulieri? ". Et ille respondit: " Ego sum ".

[12] Cui Manue: " Quando, inquit, sermo tuus fuerit expletus, quid circa puerum observare et facere debemus? ".

[13] Dixitque angelus Domini ad Manue: " Ab omnibus, quae locutus sum uxori tuae, abstineat se;

[14] et, quidquid ex vinea nascitur, non comedat, vinum et siceram non bibat, nullo vescatur immundo et, quod ei praecepi, custodiat ".

[15] Dixitque Manue ad angelum Domini: " Obsecro, ut retineamus te et faciamus tibi haedum de capris ".

[16] Cui respondit angelus Domini: " Si me retines, non comedam panes tuos; sin autem vis holocaustum facere, offer illud Domino ". Et nesciebat Manue quod angelus Domini esset.

[17] Dixitque ad eum: " Quod est tibi nomen, ut, si sermo tuus fuerit expletus, honoremus te? ".

[18] Cui ille respondit: " Cur quaeris nomen meum, quod est mirabile? ".

[19] Tulit itaque Manue haedum de capris et oblationem similae et posuit super petram offerens Domino, qui facit mirabilia; ipse autem et uxor eius intuebantur.

[20] Cumque ascenderet flamma de altari in caelum, angelus Domini in flamma pariter ascendit. Quod cum vidisset Manue et uxor eius, proni ceciderunt in terram;

[21] et ultra non eis apparuit angelus Domini. Statimque intellexit Manue angelum esse Domini

[22] et dixit ad uxorem suam: " Morte moriemur, quia vidimus Deum ".

[23] Cui respondit mulier: " Si Dominus nos vellet occidere, de manibus nostris holocaustum et oblationem non suscepisset nec ostendisset nobis haec omnia neque talia dixisset ".

[24] Peperit itaque filium et vocavit nomen eius Samson. Crevitque puer, et benedixit ei Dominus.

[25] Coepitque spiritus Domini impellere eum in Castris Dan inter Saraa et Esthaol.

Iudicum — Chapters