Skip to content
Opens in a new window
Listen to this chapter • 6:51

[1] Paulus, apostolus Christi Iesu per voluntatem Dei, sanctis, qui sunt Ephesi, et fidelibus in Christo Iesu:

[2] gratia vobis et pax a Deo Patre nostro et Domino Iesu Christo.

[3] Benedictus Deus et Pater Domini nostri Iesu Christi, qui benedixit nos in omni benedictione spiritali in caelestibus in Christo,

[4] sicut elegit nos in ipso ante mundi constitutionem, ut essemus sancti et immaculati in conspectu eius in caritate;

[5] qui praedestinavit nos in adoptionem filiorum per Iesum Christum in ipsum, secundum beneplacitum voluntatis suae,

[6] in laudem gloriae gratiae suae, in qua gratificavit nos in Dilecto,

[7] in quo habemus redemptionem per sanguinem eius, remissionem peccatorum, secundum divitias gratiae eius,

[8] quam superabundare fecit in nobis in omni sapientia et prudentia,

[9] notum faciens nobis mysterium voluntatis suae, secundum beneplacitum eius, quod proposuit in eo,

[10] in dispensationem plenitudinis temporum: recapitulare omnia in Christo, quae in caelis et quae in terra, in ipso;

[11] in quo etiam sorte vocati sumus, praedestinati secundum propositum eius, qui omnia operatur secundum consilium voluntatis suae,

[12] ut simus in laudem gloriae eius, qui ante speravimus in Christo;

[13] in quo et vos cum audissetis verbum veritatis, evangelium salutis vestrae, in quo et credentes signati estis Spiritu promissionis Sancto,

[14] qui est arrabo hereditatis nostrae in redemptionem acquisitionis, in laudem gloriae ipsius.

[15] Propterea et ego audiens fidem vestram, quae est in Domino Iesu, et dilectionem in omnes sanctos,

[16] non cesso gratias agens pro vobis memoriam faciens in orationibus meis,

[17] ut Deus Domini nostri Iesu Christi, Pater gloriae, det vobis Spiritum sapientiae et revelationis in agnitione eius,

[18] illuminatos oculos cordis vestri, ut sciatis quae sit spes vocationis eius, quae divitiae gloriae hereditatis eius in sanctis,

[19] et quae sit supereminens magnitudo virtutis eius in nos, qui credimus, secundum operationem potentiae virtutis eius,

[20] quam operatus est in Christo, suscitans illum a mortuis et constituens ad dexteram suam in caelestibus

[21] supra omnem principatum et potestatem et virtutem et dominationem et omne nomen, quod nominatur non solum in hoc saeculo sed et in futuro;

[22] et omnia subiecit sub pedibus eius et ipsum dedit caput supra omnia ecclesiae,

[23] quae est corpus ipsius, plenitudo eius, qui omnia in omnibus adimpletur.

Ephesios — Chapters