Skip to content
Opens in a new window
Listen to this chapter • 4:27

[1] Estote ergo imitatores Dei, sicut filii carissimi,

[2] et ambulate in dilectione, sicut et Christus dilexit nos et tradidit seipsum pro nobis oblationem et hostiam Deo in odorem suavitatis.

[3] Fornicatio autem et omnis immunditia aut avaritia nec nominetur in vobis, sicut decet sanctos,

[4] et turpitudo et stultiloquium aut scurrilitas, quae non decent, sed magis gratiarum actio.

[5] Hoc enim scitote intellegentes quod omnis fornicator aut immundus aut avarus, id est idolorum cultor, non habet hereditatem in regno Christi et Dei.

[6] Nemo vos decipiat inanibus verbis; propter haec enim venit ira Dei in filios diffidentiae.

[7] Nolite ergo effici comparticipes eorum;

[8] eratis enim aliquando tenebrae, nunc autem lux in Domino. Ut filii lucis ambulate

[9] — fructus enim lucis est in omni bonitate et iustitia et veritate —

[10] probantes quid sit beneplacitum Domino;

[11] et nolite communicare operibus infructuosis tenebrarum, magis autem et redarguite;

[12] quae enim in occulto fiunt ab ipsis, turpe est et dicere;

[13] omnia autem, quae arguuntur, a lumine manifestantur,

[14] omne enim, quod manifestatur, lumen est. Propter quod dicit: “ Surge, qui dormis, et exsurge a mortuis, et illuminabit te Christus ”.

[15] Videte itaque caute quomodo ambuletis, non quasi insipientes sed ut sapientes,

[16] redimentes tempus, quoniam dies mali sunt.

[17] Propterea nolite fieri imprudentes, sed intellegite, quae sit voluntas Domini.

[18] Et nolite inebriari vino, in quo est luxuria, sed implemini Spiritu

[19] loquentes vobismetipsis in psalmis et hymnis et canticis spiritalibus, cantantes et psallentes in cordibus vestris Domino.

[20] Gratias agentes semper pro omnibus in nomine Domini nostri Iesu Christi Deo et Patri,

[21] subiecti invicem in timore Christi.

[22] Mulieres viris suis sicut Domino,

[23] quoniam vir caput est mulieris, sicut et Christus caput est ecclesiae, ipse salvator corporis.

[24] Sed ut ecclesia subiecta est Christo, ita et mulieres viris in omnibus.

[25] Viri, diligite uxores, sicut et Christus dilexit ecclesiam et seipsum tradidit pro ea,

[26] ut illam sanctificaret mundans lavacro aquae in verbo,

[27] ut exhiberet ipse sibi gloriosam ecclesiam non habentem maculam aut rugam aut aliquid eiusmodi, sed ut sit sancta et immaculata.

[28] Ita et viri debent diligere uxores suas ut corpora sua. Qui suam uxorem diligit, seipsum diligit;

[29] nemo enim umquam carnem suam odio habuit, sed nutrit et fovet eam sicut et Christus ecclesiam,

[30] quia membra sumus corporis eius.

[31] Propter hoc relinquet homo patrem et matrem et adhaerebit uxori suae, et erunt duo in carne una.

[32] Mysterium hoc magnum est; ego autem dico de Christo et ecclesia!

[33] Verumtamen et vos singuli unusquisque suam uxorem sicut seipsum diligat; uxor autem timeat virum.

Ephesios — Chapters