Skip to content
Opens in a new window
Listen to this chapter • 3:43

[1] Filii, oboedite parentibus vestris in Domino; hoc enim est iu stum.

[2] Honora patrem tuum et matrem, quod est mandatum primum cum promissione,

[3] ut bene sit tibi, et sis longaevus super terram.

[4] Et, patres, nolite ad iracundiam provocare filios vestros, sed educate illos in disciplina et correptione Domini.

[5] Servi, oboedite dominis carnalibus cum timore et tremore, in simplicitate cordis vestri, sicut Christo;

[6] non ad oculum servientes, quasi hominibus placentes, sed ut servi Christi facientes voluntatem Dei ex animo;

[7] cum bona voluntate servientes, sicut Domino et non hominibus,

[8] scientes quoniam unusquisque, si quid fecerit bonum, hoc percipiet a Domino, sive servus sive liber.

[9] Et, domini, eadem facite illis, remittentes minas, scientes quia et illorum et vester Dominus est in caelis, et personarum acceptio non est apud eum.

[10] De cetero confortamini in Domino et in potentia virtutis eius.

[11] Induite armaturam Dei, ut possitis stare adversus insidias Diaboli.

[12] Quia non est nobis colluctatio adversus sanguinem et carnem sed adversus principatus, adversus potestates, adversus mundi rectores tenebrarum harum, adversus spiritalia nequitiae in caelestibus.

[13] Propterea accipite armaturam Dei, ut possitis resistere in die malo et, omnibus perfectis, stare.

[14] State ergo succincti lumbos vestros in veritate et induti loricam iustitiae

[15] et calceati pedes in praeparatione evangelii pacis,

[16] inomnibus sumentes scutum fidei, in quo possitis omnia tela Maligni ignea exstinguere;

[17] et galeam salutis assumite et gladium Spiritus, quod est verbum Dei;

[18] per omnem orationem et obsecrationem orantes omni tempore in Spiritu, et in ipso vigilantes in omni instantia et obsecratione pro omnibus sanctis

[19] et pro me, ut detur mihi sermo in aperitione oris mei cum fiducia notum facere mysterium evangelii,

[20] pro quo legatione fungor in catena, ut in ipso audeam, prout oportet me, loqui.

[21] Ut autem et vos sciatis, quae circa me sunt, quid agam, omnia nota vobis faciet Tychicus, carissimus frater et fidelis minister in Domino,

[22] quem misi ad vos in hoc ipsum, ut cognoscatis, quae circa nos sunt, et consoletur corda vestra.

[23] Pax fratribus et caritas cum fide a Deo Patre et Domino Iesu Christo.

[24] Gratia cum omnibus, qui diligunt Dominum nostrum Iesum Christum in incorruptione.

Ephesios — Chapters