[1] Fratres, et si praeoccupatus fuerit homo in aliquo delicto, vos, qui spiritales estis, huiusmodi instruite in spiritu lenitatis, considerans teipsum, ne et tu tenteris.
[2] Alter alterius onera portate et sic adimplebitis legem Christi.
[3] Nam si quis existimat se aliquid esse, cum sit nihil, ipse se seducit;
[4] opus autem suum probet unusquisque et sic in semetipso tantum gloriationem habebit et non in altero.
[5] Unusquisque enim onus suum portabit.
[6] Communicet autem is, qui catechizatur verbum, ei qui se catechizat, in omnibus bonis.
[7] Nolite errare: Deus non irridetur. Quae enim seminaverit homo, haec et metet;
[8] quoniam, qui seminat in carne sua, de carne metet corruptionem; qui autem seminat in Spiritu, de Spiritu metet vitam aeternam.
[9] Bonum autem facientes infatigabiles, tempore enim suo metemus non deficientes.
[10] Ergo dum tempus habemus, operemur bonum ad omnes, maxime autem ad domesticos fidei.
[11] Videte qualibus litteris scripsi vobis mea manu.
[12] Quicumque volunt placere in carne, hi cogunt vos circumcidi, tantum ut crucis Christi persecutionem non patiantur;
[13] neque enim, qui circumciduntur, legem custodiunt, sed volunt vos circumcidi, ut in carne vestra glorientur.
[14] Mihi autem absit gloriari, nisi in cruce Domini nostri Iesu Christi, per quem mihi mundus crucifixus est, et ego mundo.
[15] Neque enim circumcisio aliquid est neque praeputium sed nova creatura.
[16] Et quicumque hanc regulam secuti fuerint, pax super illos et misericordia et super Israel Dei.
[17] De cetero nemo mihi molestus sit; ego enim stigmata Iesu in super corpore meo porto.
[18] Gratia Domini nostri Iesu Christi cum spiritu vestro, fratres. Amen.