Skip to content
Opens in a new window
Listen to this chapter • 3:36

[1] Et vos, cum essetis mortui de lictis et peccatis vestris,

[2] in qui bus aliquando ambulastis secundum saeculum mundi huius, secundum principem potestatis aeris, spiritus, qui nunc operatur in filios diffidentiae;

[3] in quibus et nos omnes aliquando conversati sumus in concupiscentiis carnis nostrae, facientes voluntates carnis et cogitationum, et eramus natura filii irae, sicut et ceteri.

[4] Deus autem, qui dives est in misericordia, propter nimiam caritatem suam, qua dilexit nos,

[5] et cum essemus mortui peccatis, convivificavit nos Christo — gratia estis salvati —

[6] et conresuscitavit et consedere fecit in caelestibus in Christo Iesu,

[7] ut ostenderet in saeculis supervenientibus abundantes divitias gratiae suae in bonitate super nos in Christo Iesu.

[8] Gratia enim estis salvati per fidem; et hoc non ex vobis, Dei donum est:

[9] non ex operibus, ut ne quis glorietur.

[10] Ipsius enim sumus factura, creati in Christo Iesu in opera bona, quae praeparavit Deus, ut in illis ambulemus.

[11] Propter quod memores estote, quod aliquando vos gentes in carne, qui dicimini praeputium ab ea, quae dicitur circumcisio in carne manufacta,

[12] quia eratis illo in tempore sine Christo, alienati a conversatione Israel et extranei testamentorum promissionis, spem non habentes et sine Deo in mundo.

[13] Nunc autem in Christo Iesu vos, qui aliquando eratis longe, facti estis prope in sanguine Christi.

[14] Ipse est enim pax nostra, qui fecit utraque unum et medium parietem maceriae solvit, inimicitiam, in carne sua,

[15] legem mandatorum in decretis evacuans, ut duos condat in semetipso in unum novum hominem, faciens pacem,

[16] et reconciliet ambos in uno corpore Deo per crucem, interficiens inimicitiam in semetipso.

[17] Et veniens evangelizavit pacem vobis, qui longe fuistis, et pacem his, qui prope;

[18] quoniam per ipsum habemus accessum ambo in uno Spiritu ad Patrem.

[19] Ergo iam non estis extranei et advenae, sed estis concives sanctorum et domestici Dei,

[20] superaedificati super fundamentum apostolorum et prophetarum, ipso summo angulari lapide Christo Iesu,

[21] in quo omnis aedificatio compacta crescit in templum sanctum in Domino,

[22] in quo et vos coaedificamini in habitaculum Dei in Spiritu.

Ephesios — Chapters