[1] Huius rei gratia, ego Paulus, vinctus Christi Iesu pro vobis gentibus —
[2] si tamen audistis dispensationem gratiae Dei, quae data est mihi pro vobis,
[3] quoniam secundum revelationem notum mihi factum est mysterium, sicut supra scripsi in brevi,
[4] prout potestis legentes intellegere prudentiam meam in mysterio Christi,
[5] quod aliis generationibus non innotuit filiis hominum, sicuti nunc revelatum est sanctis apostolis eius et prophetis in Spiritu,
[6] esse gentes coheredes et concorporales et comparticipes promissionis in Christo Iesu per evangelium,
[7] cuius factus sum minister secundum donum gratiae Dei, quae data est mihi secundum operationem virtutis eius.
[8] Mihi omnium sanctorum minimo data est gratia haec: gentibus evangelizare investigabiles divitias Christi
[9] et illuminare omnes, quae sit dispensatio mysterii absconditi a saeculis in Deo, qui omnia creavit,
[10] ut innotescat nunc principatibus et potestatibus in caelestibus per ecclesiam multiformis sapientia Dei,
[11] secundum propositum saeculorum, quod fecit in Christo Iesu Domino nostro,
[12] in quo habemus fiduciam et accessum in confidentia per fidem eius.
[13] Propter quod peto, ne deficiatis in tribulationibus meis pro vobis, quae est gloria vestra.
[14] Huius rei gratia flecto genua mea ad Patrem,
[15] ex quo omnis paternitas in caelis et in terra nominatur,
[16] ut det vobis secundum divitias gloriae suae virtute corroborari per Spiritum eius in interiorem hominem,
[17] habitare Christum per fidem in cordibus vestris, in caritate radicati et fundati,
[18] ut valeatis comprehendere cum omnibus sanctis quae sit latitudo et longitudo et sublimitas et profundum,
[19] scire etiam supereminentem scientiae caritatem Christi, ut impleamini in omnem plenitudinem Dei.
[20] Ei autem, qui potens est supra omnia facere superabundanter quam petimus aut intellegimus, secundum virtutem, quae operatur in nobis,
[21] ipsi gloria in ecclesia et in Christo Iesu in omnes generationes saeculi saeculorum. Amen.