Skip to content
Opens in a new window
Listen to this chapter • 4:50

[1] Obsecro itaque vos ego, vinctus in Domino, ut digne ambuletis vocatione, qua vocati estis,

[2] cum omni humilitate et mansuetudine, cum longanimitate, supportantes invicem in caritate,

[3] solliciti servare unitatem spiritus in vinculo pacis;

[4] unum corpus et unus Spiritus, sicut et vocati estis in una spe vocationis vestrae;

[5] unus Dominus, una fides, unum baptisma;

[6] unus Deus et Pater omnium, qui super omnes et per omnia et in omnibus.

[7] Unicuique autem nostrum data est gratia secundum mensuram donationis Christi.

[8] Propter quod dicit: “ Ascendens in altum captivam duxit captivitatem, dedit dona hominibus ”.

[9] Illud autem “ ascendit ” quid est, nisi quia et descendit in inferiores partes terrae?

[10] Qui descendit, ipse est et qui ascendit super omnes caelos, ut impleret omnia.

[11] Et ipse dedit quosdam quidem apostolos, quosdam autem prophetas, alios vero evangelistas, alios autem pastores et doctores

[12] ad instructionem sanctorum in opus ministerii, in aedificationem corporis Christi,

[13] donec occurramus omnes in unitatem fidei et agnitionis Filii Dei, in virum perfectum, in mensuram aetatis plenitudinis Christi,

[14] ut iam non simus parvuli fluctuantes et circumacti omni vento doctrinae in fallacia hominum, in astutia ad circumventionem erroris;

[15] veritatem autem facientes in caritate crescamus in illum per omnia, qui est caput Christus,

[16] ex quo totum corpus compactum et conexum per omnem iuncturam subministrationis secundum operationem in mensura uniuscuiusque partis augmentum corporis facit in aedificationem sui in caritate.

[17] Hoc igitur dico et testificor in Domino, ut iam non ambuletis, sicut et gentes ambulant in vanitate sensus sui

[18] tenebris obscuratum habentes intellectum, alienati a vita Dei propter ignorantiam, quae est in illis propter caecitatem cordis ipsorum;

[19] qui indolentes semetipsos tradiderunt impudicitiae in operationem immunditiae omnis in avaritia.

[20] Vos autem non ita didicistis Christum,

[21] si tamen illum audistis et in ipso edocti estis, sicut est veritas in Iesu:

[22] deponere vos secundum pristinam conversationem veterem hominem, qui corrumpitur secundum desideria erroris,

[23] renovari autem spiritu mentis vestrae

[24] et induere novum hominem, qui secundum Deum creatus est in iustitia et sanctitate veritatis.

[25] Propter quod deponentes mendacium loquimini veritatem unusquisque cum proximo suo, quoniam sumus invicem membra.

[26] Irascimini et nolite peccare; sol non occidat super iracundiam vestram,

[27] et nolite locum dare Diabolo.

[28] Qui furabatur, iam non furetur, magis autem laboret operando manibus bonum, ut habeat unde tribuat necessitatem patienti.

[29] Omnis sermo malus ex ore vestro non procedat, sed si quis bonus ad aedificationem opportunitatis, ut det gratiam audientibus.

[30] Et nolite contristare Spiritum Sanctum Dei, in quo signati estis in diem redemptionis.

[31] Omnis amaritudo et ira et indignatio et clamor et blasphemia tollatur a vobis cum omni malitia.

[32] Estote autem invicem benigni, misericordes, donantes invicem, sicut et Deus in Christo donavit vobis.

Ephesios — Chapters