Skip to content
Opens in a new window
Listen to this chapter • 7:31

[1] Paulus, apostolus Christi Iesu secundum praeceptum Dei sal vatoris nostri et Christi Iesu spei nostrae,

[2] Timotheo germano filio in fide: gratia, misericordia, pax a Deo Patre et Christo Iesu Domino nostro.

[3] Sicut rogavi te, ut remaneres Ephesi, cum irem in Macedoniam, ut praeciperes quibusdam, ne aliter docerent

[4] neque intenderent fabulis et genealogiis interminatis, quae quaestiones praestant magis quam dispensationem Dei, quae est in fide;

[5] finis autem praecepti est caritas de corde puro et conscientia bona et fide non ficta,

[6] a quibus quidam aberrantes conversi sunt in vaniloquium,

[7] volentes esse legis doctores, non intellegentes neque quae loquuntur neque de quibus affirmant.

[8] Scimus autem quia bona est lex, si quis ea legitime utatur,

[9] sciens hoc quia iusto lex non est posita sed iniustis et non subiectis, impiis et peccatoribus, sceleratis et contaminatis, patricidis et matricidis, homicidis,

[10] fornicariis, masculorum concubitoribus, plagiariis, mendacibus, periuris et si quid aliud sanae doctrinae adversatur,

[11] secundum evangelium gloriae beati Dei, quod creditum est mihi.

[12] Gratiam habeo ei, qui me confortavit, Christo Iesu Domino nostro, quia fidelem me existimavit ponens in ministerio,

[13] qui prius fui blasphemus et persecutor et contumeliosus; sed misericordiam consecutus sum, quia ignorans feci in incredulitate;

[14] superabundavit autem gratia Domini nostri cum fide et dilectione, quae sunt in Christo Iesu.

[15] Fidelis sermo et omni acceptione dignus: Christus Iesus venit in mundum peccatores salvos facere; quorum primus ego sum,

[16] sed ideo misericordiam consecutus sum, ut in me primo ostenderet Christus Iesus omnem longanimitatem, ad informationem eorum, qui credituri sunt illi in vitam aeternam.

[17] Regi autem saeculorum, incorruptibili, invisibili, soli Deo honor et gloria in saecula saeculorum. Amen.

[18] Hoc praeceptum commendo tibi, fili Timothee, secundum praecedentes super te prophetias, ut milites in illis bonam militiam

[19] habens fidem et bonam conscientiam, quam quidam repellentes circa fidem naufragaverunt;

[20] ex quibus est Hymenaeus et Alexander, quos tradidi Satanae, ut discant non blasphemare.

I Timotheum — Chapters