[1] De cetero, fratres, orate pro nobis, ut sermo Domini currat et glorificetur sicut et apud vos,
[2] et ut liberemur ab importunis et malis hominibus; non enim omnium est fides.
[3] Fidelis autem Dominus est, qui confirmabit vos et custodiet a Malo.
[4] Confidimus autem de vobis in Domino, quoniam, quae praecipimus, et facitis et facietis.
[5] Dominus autem dirigat corda vestra in caritatem Dei et patientiam Christi.
[6] Praecipimus autem vobis, fratres, in nomine Domini nostri Iesu Christi, ut subtrahatis vos ab omni fratre ambulante inordinate et non secundum traditionem, quam acceperunt a nobis.
[7] Ipsi enim scitis quemadmodum oporteat imitari nos, quoniam non inordinati fuimus inter vos
[8] neque gratìs panem manducavimus ab aliquo sed in labore et fatigatione, nocte et die operantes, ne quem vestrum gravaremus;
[9] non quasi non habuerimus potestatem, sed ut nosmetipsos formam daremus vobis ad imitandum nos.
[10] Nam et cum essemus apud vos, hoc praecipiebamus vobis: Si quis non vult operari, nec manducet.
[11] Audimus enim inter vos quosdam ambulare inordinate, nihil operantes sed curiose agentes;
[12] his autem, qui eiusmodi sunt, praecipimus et obsecramus in Domino Iesu Christo, ut cum quiete operantes suum panem manducent.
[13] Vos autem, fratres, nolite deficere benefacientes.
[14] Quod si quis non oboedit verbo nostro per epistulam, hunc notate, non commisceamini cum illo, ut confundatur;
[15] et nolite quasi inimicum existimare, sed corripite ut fratrem.
[16] Ipse autem Dominus pacis det vobis pacem sempiternam in omni modo. Dominus cum omnibus vobis.
[17] Salutatio mea manu Pauli, quod est signum in omni epistula; ita scribo.
[18] Gratia Domini nostri Iesu Christi cum omnibus vobis.