[1] Quicumque sunt sub iugo, servi dominos suos omni honore di gnos arbitrentur, ne nomen Dei et doctrina blasphemetur.
[2] Qui autem fideles habent dominos, non contemnant, quia fratres sunt, sed magis serviant, quia fideles sunt et dilecti, qui beneficii participes sunt. Haec doce et exhortare.
[3] Si quis aliter docet et non accedit sanis sermonibus Domini nostri Iesu Christi et ei, quae secundum pietatem est, doctrinae,
[4] superbus est, nihil sciens, sed languens circa quaestiones et pugnas verborum, ex quibus oriuntur invidiae, contentiones, blasphemiae, suspiciones malae,
[5] conflictationes hominum mente corruptorum et qui veritate privati sunt, existimantium quaestum esse pietatem.
[6] Est autem quaestus magnus pietas cum sufficientia.
[7] Nihil enim intulimus in mundum, quia nec auferre quid possumus;
[8] habentes autem alimenta et quibus tegamur, his contenti erimus.
[9] Nam qui volunt divites fieri, incidunt in tentationem et laqueum et desideria multa stulta et nociva, quae mergunt homines in interitum et perditionem;
[10] radix enim omnium malorum est cupiditas, quam quidam appetentes erraverunt a fide et inseruerunt se doloribus multis.
[11] Tu autem, o homo Dei, haec fuge; sectare vero iustitiam, pietatem, fidem, caritatem, patientiam, mansuetudinem.
[12] Certa bonum certamen fidei, apprehende vitam aeternam, ad quam vocatus es, et confessus es bonam confessionem coram multis testibus.
[13] Praecipio tibi coram Deo, qui vivificat omnia, et Christo Iesu, qui testimonium reddidit sub Pontio Pilato bonam confessionem,
[14] ut serves mandatum sine macula irreprehensibile usque in adventum Domini nostri Iesu Christi,
[15] quem suis temporibus ostendet beatus et solus potens, Rex regnantium et Dominus dominantium,
[16] qui solus habet immortalitatem, lucem habitans inaccessibilem, quem vidit nullus hominum nec videre potest; cui honor et imperium sempiternum. Amen.
[17] Divitibus huius saeculi praecipe non superbe sapere neque sperare in incerto divitiarum sed in Deo, qui praestat nobis omnia abunde ad fruendum,
[18] bene agere, divites fieri in operibus bonis, facile tribuere, communicare,
[19] thesaurizare sibi fundamentum bonum in futurum, ut apprehendant veram vitam.
[20] O Timothee, depositum custodi, devitans profanas vocum novitates et oppositiones falsi nominis scientiae,
[21] quam quidam profitentes circa fidem aberraverunt. Gratia vobiscum.