[1] Spiritus autem manifeste dicit, quia in novissimis temporibus discedent quidam a fide, attendentes spiritibus seductoribus et doctrinis daemoniorum,
[2] in hypocrisi loquentium mendacium et cauteriatam habentium suam conscientiam,
[3] prohibentium nubere, abstinere a cibis, quos Deus creavit ad percipiendum cum gratiarum actione fidelibus et his, qui cognoverunt veritatem.
[4] Quia omnis creatura Dei bona, et nihil reiciendum, quod cum gratiarum actione percipitur;
[5] sanctificatur enim per verbum Dei et orationem.
[6] Haec proponens fratribus bonus eris minister Christi Iesu, enutritus verbis fidei et bonae doctrinae, quam assecutus es;
[7] profanas autem et aniles fabulas devita. Exerce teipsum ad pietatem;
[8] nam corporalis exercitatio ad modicum utilis est, pietas autem ad omnia utilis est promissionem habens vitae, quae nunc est, et futurae.
[9] Fidelis sermo et omni acceptione dignus:
[10] in hoc enim laboramus et certamus, quia sperantes sumus in Deum vivum, qui est salvator omnium hominum, maxime fidelium.
[11] Praecipe haec et doce.
[12] Nemo adulescentiam tuam contemnat; sed exemplum esto fidelium in verbo, in conversatione, in caritate, in fide, in castitate.
[13] Dum venio, attende lectioni, exhortationi, doctrinae.
[14] Noli neglegere donationem, quae in te est, quae data est tibi per prophetiam cum impositione manuum presbyterii.
[15] Haec meditare, in his esto, ut profectus tuus manifestus sit omnibus.
[16] Attende tibi et doctrinae; insta in illis; hoc enim faciens et teipsum salvum facies et eos, qui te audiunt.