[1] Seniorem ne increpaveris, sed obsecra ut patrem, iuvenes ut fratres,
[2] anus ut matres, iuvenculas ut sorores in omni castitate.
[3] Viduas honora, quae vere viduae sunt.
[4] Si qua autem vidua filios aut nepotes habet, discant primum domum suam pie regere et mutuam vicem reddere parentibus; hoc enim acceptum est coram Deo.
[5] Quae autem vere vidua est et desolata, sperat in Deum et instat obsecrationibus et orationibus nocte ac die;
[6] nam quae in deliciis est vivens, mortua est.
[7] Et haec praecipe, ut irreprehensibiles sint.
[8] Si quis autem suorum et maxime domesticorum curam non habet, fidem negavit et est infideli deterior.
[9] Vidua adscribatur non minus sexaginta annorum, quae fuerit unius viri uxor,
[10] in operibus bonis testimonium habens: si filios educavit, si hospitio recepit, si sanctorum pedes lavit, si tribulationem patientibus subministravit, si omne opus bonum subsecuta est.
[11] Adulescentiores autem viduas devita; cum enim luxuriatae fuerint adversus Christum, nubere volunt,
[12] habentes damnationem, quia primam fidem irritam fecerunt;
[13] simul autem et otiosae discunt circumire domos, non solum otiosae sed et verbosae et curiosae, loquentes quae non oportet.
[14] Volo ergo iuniores nubere, filios procreare, dominas domus esse, nullam occasionem dare adversario maledicti gratia;
[15] iam enim quaedam conversae sunt retro Satanam.
[16] Si qua fidelis habet viduas, subministret illis, et non gravetur ecclesia, ut his, quae vere viduae sunt, sufficiat.
[17] Qui bene praesunt presbyteri, duplici honore digni habeantur, maxime qui laborant in verbo et doctrina;
[18] dicit enim Scriptura: “ Non infrenabis os bovi trituranti ” et: “ Dignus operarius mercede sua ”.
[19] Adversus presbyterum accusationem noli recipere, nisi sub duobus vel tribus testibus.
[20] Peccantes coram omnibus argue, ut et ceteri timorem habeant.
[21] Testificor coram Deo et Christo Iesu et electis angelis, ut haec custodias sine praeiudicio nihil faciens in aliquam partem declinando.
[22] Manus cito nemini imposueris neque communicaveris peccatis alienis; teipsum castum custodi.
[23] Noli adhuc aquam bibere, sed vino modico utere propter stomachum et frequentes tuas infirmitates.
[24] Quorundam hominum peccata manifesta sunt praecedentia ad iudicium, quosdam autem et subsequuntur;
[25] similiter et facta bona manifesta sunt, et, quae aliter se habent, abscondi non possunt.