Skip to content
Opens in a new window
Listen to this chapter • 2:43

[1] Fidelis sermo: si quis episco patum appetit, bonum opus de siderat.

[2] Oportet ergo episcopum irreprehensibilem esse, unius uxoris virum, sobrium, prudentem, ornatum, hospitalem, doctorem,

[3] non vinolentum, non percussorem sed modestum, non litigiosum, non cupidum,

[4] suae domui bene praepositum, filios habentem in subiectione cum omni castitate

[5] — si quis autem domui suae praeesse nescit, quomodo ecclesiae Dei curam habebit? C,

[6] non neophytum, ne in superbia elatus in iudicium incidat Diaboli.

[7] Oportet autem illum et testimonium habere bonum ab his, qui foris sunt, ut non in opprobrium incidat et laqueum Diaboli.

[8] Diaconos similiter pudicos, non bilingues, non multo vino deditos, non turpe lucrum sectantes,

[9] habentes mysterium fidei in conscientia pura.

[10] Et hi autem probentur primum, deinde ministrent nullum crimen habentes.

[11] Mulieres similiter pudicas, non detrahentes, sobrias, fideles in omnibus.

[12] Diaconi sint unius uxoris viri, qui filiis suis bene praesint et suis domibus;

[13] qui enim bene ministraverint, gradum sibi bonum acquirent et multam fiduciam in fide, quae est in Christo Iesu.

[14] Haec tibi scribo sperans venire ad te cito;

[15] si autem tardavero, ut scias quomodo oporteat in domo Dei conversari, quae est ecclesia Dei vivi, columna et firmamentum veritatis.

[16] Et omnium confessione magnum est pietatis mysterium: Qui manifestatus est in carne, iustificatus est in Spiritu, apparuit angelis, praedicatus est in gentibus, creditus est in mumdo, assumptus est in gloria.

I Timotheum — Chapters