[1] Obsecro igitur primo omnium fieri obsecrationes, orationes, postulationes, gratiarum actiones pro omnibus hominibus,
[2] pro regibus et omnibus, qui in sublimitate sunt, ut quietam et tranquillam vitam agamus in omni pietate et castitate.
[3] Hoc bonum est et acceptum coram salvatore nostro Deo,
[4] qui omnes homines vult salvos fieri et ad agnitionem veritatis venire.
[5] Unus enim Deus, unus et mediator Dei et hominum, homo Christus Iesus,
[6] qui dedit redemptionem semetipsum pro omnibus, testimonium temporibus suis;
[7] in quod positus sum ego praedicator et apostolus — veritatem dico, non mentior — doctor gentium in fide et veritate.
[8] Volo ergo viros orare in omni loco levantes puras manus sine ira et disceptatione;
[9] similiter et mulieres in habitu ornato cum verecundia et sobrietate ornantes se, non in tortis crinibus et auro aut margaritis vel veste pretiosa,
[10] sed, quod decet mulieres, profitentes pietatem per opera bona.
[11] Mulier in tranquillitate discat cum omni subiectione;
[12] docere autem mulieri non permitto neque dominari in virum, sed esse in tranquillitate.
[13] Adam enim primus formatus est, deinde Eva;
[14] et Adam non est seductus, mulier autem seducta in praevaricatione fuit.
[15] Salvabitur autem per filiorum generationem, si permanserint in fide et dilectione et sanctificatione cum sobrietate.