[1] Transierunt igitur tres anni absque bello inter Syriam et Israel.
[2] In anno autem tertio descendit Iosaphat rex ludae ad regem Israel,
[3] dixitque rex Israel ad servos suos: " Ignoratis quod nostra sit Ramoth Galaad et neglegimus tollere eam de manu regis Syriae? ".
[4] Et ait ad Iosaphat: " Veniesne mecum ad proeliandum in Ramoth Galaad? ".
[5] Dixitque Iosaphat ad regem Israel: " Sicut ego sum, ita et tu; populus meus et populus tuus unum sunt, et equites mei et equites tui ". Dixitque Iosaphat ad regem Israel: " Quaere, oro te, hodie sermonem Domini ".
[6] Congregavit ergo rex Israel prophetas quadringentos circiter viros et ait ad eos: " Ire debeo in Ramoth Galaad ad bellandum, an quiescere? ". Qui responderunt: " Ascende, et dabit Dominus in manu regis ".
[7] Dixit autem Iosaphat: " Non est hic et alius propheta Domini, ut interrogemus per eum? ".
[8] Et ait rex Israel ad Iosaphat: " Remansit vir unus, per quem possimus interrogare Dominum; sed ego odi eum, quia non prophetat mihi bonum sed malum: Michaeas filius Iemla ". Cui Iosaphat ait: " Ne loquaris ita, rex ".
[9] Vocavit ergo rex Israel eunuchum quendam et dixit ei: " Festina adducere Michaeam filium Iemla ".
[10] Rex autem Israel et Iosaphat rex Iudae sedebat unusquisque in solio suo vestiti cultu regio in area iuxta ostium portae Samariae; et universi prophetae prophetabant in conspectu eorum.
[11] Fecit quoque sibi Sedecias filius Chanaana cornua ferrea et ait: " Haec dicit Dominus: His ventilabis Syriam, donec deleas eam ".
[12] Omnesque prophetae similiter prophetabant dicentes: " Ascende in Ramoth Galaad et vade prospere, et tradet Dominus in manu regis ".
[13] Nuntius vero, qui ierat ut vocaret Michaeam, locutus est ad eum dicens: " Ecce sermones prophetarum ore uno regi bona praedicant; sit ergo sermo tuus similis eorum, et loquere bona ".
[14] Cui Michaeas ait: " Vivit Dominus quia, quodcumque dixerit mihi Dominus, hoc loquar! ".
[15] Venit itaque ad regem, et ait illi rex: " Michaea, ire debemus in Ramoth Galaad ad proeliandum, an cessare? ". Cui ille respondit: " Ascende et vade prospere, et tradet Dominus in manu regis ".
[16] Dixit autem rex ad eum: " Iterum atque iterum adiuro te, ut non loquaris mihi, nisi quod verum est in nomine Domini ".
[17] Et ille ait: " Vidi cunctum Israel dispersum in montibus quasi oves non habentes pastorem. Et ait Dominus: "Non habent isti dominum; revertatur unusquisque in domum suam in pace" ".
[18] Dixit ergo rex Israel ad Iosaphat: " Numquid non dixi tibi quia non prophetat mihi bonum sed semper malum? ".
[19] Ille vero addens ait: " Propterea audi sermonem Domini: Vidi Dominum sedentem super solium suum et omnem exercitum caeli assistentem ei a dextris et a sinistris.
[20] Et ait Dominus: "Quis decipiet Achab, ut ascendat et cadat in Ramoth Galaad?". Et dixit unus verba huiuscemodi et alius aliter.
[21] Egressus est autem spiritus et stetit coram Domino et ait: "Ego decipiam illum". Cui locutus est Dominus: "In quo?".
[22] Et ille ait: "Egrediar et ero spiritus mendax in ore omnium prophetarum eius". Et dixit Dominus: "Decipies et praevalebis; egredere et fac ita".
[23] Nunc igitur ecce dedit Dominus spiritum mendacii in ore omnium prophetarum tuorum, qui hic sunt, et Dominus locutus est contra te malum ".
[24] Accessit autem Sedecias filius Chanaana et percussit Michaeam in maxillam et dixit: " Quomodo transivit spiritus Domini a me, ut loqueretur tibi? ".
[25] Et ait Michaeas: " Visurus es in die illa, quando ingredieris cubiculum intra cubiculum, ut abscondaris ".
[26] Et ait rex Israel: " Tolle Michaeam, et maneat apud Amon principem civitatis et apud Ioas filium regis,
[27] et dic eis: "Haec dicit rex: Mittite virum istum in carcerem et sustentate eum pane tribulationis et aqua angustiae, donec revertar in pace" ".
[28] Dixitque Michaeas: " Si reversus fueris in pace, non est locutus Dominus in me ". Et ait: " Audite, populi omnes! ".
[29] Ascendit itaque rex Israel et Iosaphat rex Iudae in Ramoth Galaad.
[30] Dixitque rex Israel ad Iosaphat: " Mutato aspectu ineundum est proelium; tu autem induere vestibus tuis ". Porro rex Israel mutavit aspectum et ingressus est bellum.
[31] Rex autem Syriae praeceperat principibus curruum triginta duobus dicens: " Non pugnabitis contra minorem et maiorem quempiam, nisi contra regem Israel solum ".
[32] Cum ergo vidissent principes curruum Iosaphat, suspicati sunt quod ipse esset rex Israel et impetu facto pugnabant contra eum. Et exclamavit Iosaphat;
[33] intellexeruntque principes curruum quod non esset rex Israel et cessaverunt ab eo.
[34] Vir autem quidam tetendit arcum in incertum sagittam dirigens et percussit regem Israel inter iuncturas et loricam. At ille dixit aurigae suo: " Verte manum tuam et eice me de exercitu, quia graviter vulneratus sum ".
[35] Aggravatum est ergo proelium in die illa; et rex Israel stabat in curru suo contra Syros et mortuus est vespere: fluebat autem sanguis plagae in sinum currus.
[36] Et clamor insonuit in universo exercitu ad solis occasum: " Unusquisque revertatur in civitatem et in terram suam! ".
[37] Mortuus est igitur rex et perlatus est Samariam; sepelieruntque regem in Samaria.
[38] Et laverunt currum eius in piscina Samariae; et linxerunt canes sanguinem eius, et scorta laverunt se iuxta verbum Domini, quod locutus fuerat.
[39] Reliqua vero gestorum Achab et universa, quae fecit, et domus eburnea, quam aedificavit, cunctaeque urbes, quas exstruxit, nonne haec scripta sunt in libro annalium regum Israel?
[40] Dormivit ergo Achab cum patribus suis; et regnavit Ochozias filius eius pro eo.
[41] Iosaphat vero filius Asa regnare coeperat super Iudam anno quarto Achab regis Israel;
[42] triginta quinque annorum erat, cum regnare coepisset, et viginti quinque annos regnavit in Ierusalem. Nomen matris eius Azuba filia Selachi.
[43] Et ambulavit in omni via Asa patris sui et non declinavit ex ea; fecitque, quod rectum erat in conspectu Domini.
[44] Verumtamen excelsa non abstulit; adhuc enim populus sacrificabat et adolebat in excelsis.
[45] Pacemque fecit Iosaphat cum rege Israel.
[46] Reliqua autem gestorum Iosaphat et opera eius, quae fortiter gessit, et proelia, nonne haec scripta sunt in libro annalium regum Iudae?
[47] Sed et reliquias prostibulorum, qui remanserant in diebus Asa patris eius, abstulit de terra.
[48] Nec erat tunc rex in Edom sed praefectus regius.
[49] Rex vero Iosaphat fecerat naves Tharsis, quae navigarent in Ophir propter aurum; et ire non potuerunt, quia confractae sunt in Asiongaber.
[50] Tunc ait Ochozias filius Achab ad Iosaphat: " Vadant servi mei cum servis tuis in navibus ". Et noluit Iosaphat.
[51] Dormivitque Iosaphat cum patribus suis et sepultus est cum eis in civitate David patris sui; regnavitque Ioram filius eius pro eo.
[52] Ochozias autem filius Achab regnare coeperat super Israel in Samaria anno septimo decimo Iosaphat regis Iudae regnavitque super Israel duobus annis.
[53] Et fecit malum in conspectu Domini et ambulavit in via patris sui et matris suae et in via Ieroboam filii Nabat, qui peccare fecit Israel;
[54] servivit quoque Baal et adoravit eum et irritavit Dominum, Deum Israel, iuxta omnia, quae fecerat pater eius.