[1] Praevaricatus est autem Moab in Israel, postquam mortuus est Achab.
[2] Ceciditque Ochozias per cancellos cenaculi sui, quod habebat in Samaria, et aegrotavit; misitque nuntios dicens ad eos: " Ite, consulite Beelzebub deum Accaron, utrum vivere queam de infirmitate mea hac ".
[3] Angelus autem Domini locutus est ad Eliam Thesbiten: " Surge, ascende in occursum nuntiorum regis Samariae et dices ad eos: Numquid non est Deus in Israel, ut eatis ad consulendum Beelzebub deum Accaron?
[4] Quam ob rem haec dicit Dominus: De lectulo, super quem ascendisti, non descendes, sed morte morieris ". Et abiit Elias.
[5] Reversique sunt nuntii ad Ochoziam, qui dixit eis: " Quare reversi estis? ".
[6] At illi responderunt ei: " Vir occurrit nobis et dixit ad nos: "Ite, revertimini ad regem, qui misit vos, et dicetis ei: Haec dicit Dominus: Numquid, quia non est Deus in Israel, mittis, ut consulatur Beelzebub deus Accaron? Idcirco de lectulo, super quem ascendisti, non descendes, sed morte morieris" ".
[7] Qui dixit eis: " Cuius figurae et habitus vir erat, qui occurrit vobis et locutus est verba haec? ".
[8] At illi dixerunt: " Vir in veste pilosa et zona pellicea accinctis renibus ". Qui ait: " Elias Thesbites est ".
[9] Misitque ad eum quinquagenarium principem et quinquaginta, qui erant sub eo; qui ascendit ad eum sedentique in vertice montis ait: " Homo Dei, rex praecepit, ut descendas ".
[10] Respondensque Elias dixit quinquagenario: " Si homo Dei sum, descendat ignis e caelo et devoret te et quinquaginta tuos ". Descendit itaque ignis e caelo et devoravit eum et quinquaginta, qui erant cum eo.
[11] Rursum misit ad eum principem quinquagenarium alterum et quinquaginta cum eo; qui locutus est illi: " Homo Dei, haec dicit rex: "Festina, descende!" ".
[12] Respondens Elias ait illis: " Si homo Dei ego sum, descendat ignis e caelo et devoret te et quinquaginta tuos ". Descendit ergo ignis Dei e caelo et devoravit illum et quinquaginta eius.
[13] Iterum misit principem quinquagenarium tertium et quinquaginta, qui erant cum eo; qui cum venisset, curvavit genua contra Eliam et precatus est eum et ait: " Homo Dei, noli despicere animam meam et animam servorum tuorum, qui mecum sunt.
[14] Ecce descendit ignis de caelo et devoravit duos principes quinquagenarios primos et quinquagenos, qui cum eis erant; sed nunc obsecro, ut miserearis animae meae ".
[15] Locutus est autem angelus Domini ad Eliam dicens: " Descende cum eo, ne timeas ". Surrexit igitur et descendit cum eo ad regem
[16] et locutus est ei: " Haec dicit Dominus: Quia misisti nuntios ad consulendum Beelzebub deum Accaron, quasi non esset Deus in Israel, a quo posses interrogare sermonem, ideo de lectulo, super quem ascendisti, non descendes, sed morte morieris ".
[17] Mortuus est ergo iuxta sermonem Domini, quem locutus est Elias. Et regnavit Ioram frater eius pro eo anno secundo Ioram filii Iosaphat regis Iudae; non enim habebat filium.
[18] Reliqua autem gestorum Ochoziae, quae operatus est, nonne haec scripta sunt in libro annalium regum Israel?