Skip to content
Opens in a new window

[1] Et rex David senuerat habebat que aetatis plurimos dies; cum que operiretur vestibus, non calefiebat.

[2] Dixerunt ergo ei servi sui: " Quaeratur domino nostro regi adulescentula virgo et stet coram rege et curam eius agat dormiatque in sinu tuo et calefaciat dominum nostrum regem ".

[3] Quaesierunt igitur adulescentulam speciosam in omnibus finibus Israel et invenerunt Abisag Sunamitin et adduxerunt eam ad regem.

[4] Erat autem puella pulchra nimis et curam agebat regis et ministrabat ei; rex vero non cognovit eam.

[5] Adonias autem filius Haggith elevabatur dicens: " Ego regnabo! ". Fecitque sibi currum et equites et quinquaginta viros, qui ante eum currerent.

[6] Nec corripuit eum pater suus aliquando dicens: " Quare hoc fecisti? ". Erat autem et ipse pulcher valde, secundus natu post Absalom.

[7] Et sermo ei cum Ioab filio Sarviae et cum Abiathar sacerdote, qui adiuvabant partes Adoniae.

[8] Sadoc vero sacerdos et Banaias filius Ioiadae et Nathan propheta et Semei et Rei et robur exercitus David non erat cum Adonia.

[9] Immolatis ergo Adonias ovibus et vitulis et pinguibus iuxta lapidem Zoheleth, qui erat vicinus fonti Rogel, vocavit universos fratres suos filios regis et omnes viros Iudae servos regis;

[10] Nathan autem prophetam et Banaiam et robustos quosque et Salomonem fratrem suum non vocavit.

[11] Dixit itaque Nathan ad Bethsabee matrem Salomonis: " Num audisti quod regnaverit Adonias filius Haggith, et dominus noster David hoc ignorat?

[12] Nunc ergo veni, accipe a me consilium et salva animam tuam filiique tui Salomonis.

[13] Vade et ingredere ad regem David et dic ei: Nonne tu, domine mi rex, iurasti mihi ancillae tuae dicens: "Salomon filius tuus regnabit post me et ipse sedebit in solio meo"? Quare ergo regnat Adonias?

[14] Et, adhuc ibi te loquente cum rege, ego veniam post te et complebo sermones tuos ".

[15] Ingressa est itaque Bethsabee ad regem in cubiculo; rex autem senuerat nimis, et Abisag Sunamitis ministrabat ei.

[16] Inclinavit se Bethsabee et adoravit regem; ad quam rex: " Quid tibi, inquit, vis? ".

[17] Quae respondens ait: " Domine mi, tu iurasti per Dominum Deum tuum ancillae tuae: "Salomon filius tuus regnabit post me, et ipse sedebit in solio meo";

[18] et ecce nunc Adonias regnat, te, domine mi rex, ignorante.

[19] Mactavit boves et pinguia quaeque et oves plurimas et vocavit omnes filios regis, Abiathar quoque sacerdotem et Ioab principem militiae; Salomonem autem servum tuum non vocavit.

[20] Verumtamen, domine mi rex, in te oculi respiciunt totius Israel, ut indices eis quis sedere debeat in solio tuo, domine mi rex, post te.

[21] Eritque, cum dormierit dominus meus rex cum patribus suis, erimus ego et filius meus Salomon peccatores ".

[22] Adhuc illa loquente cum rege, Nathan propheta venit;

[23] et nuntiaverunt regi dicentes: " Adest Nathan propheta ". Cumque introisset ante conspectum regis et adorasset eum pronus in terram,

[24] dixit Nathan: " Domine mi rex, tu ergo dixisti: "Adonias regnet post me, et ipse sedeat super thronum meum"?

[25] Quia descendit hodie et immolavit boves et pinguia et arietes plurimos et vocavit universos filios regis et principes exercitus, Abiathar quoque sacerdotem; illique vescentes et bibentes coram eo dixerunt: "Vivat rex Adonias!".

[26] Me autem servum tuum et Sadoc sacerdotem et Banaiam filium Ioiadae et Salomonem famulum tuum non vocavit.

[27] Numquid a domino meo rege exivit hoc verbum, et mihi non indicasti servo tuo quis sessurus esset super thronum domini mei regis post eum? ".

[28] Et respondit rex David dicens: " Vocate ad me Bethsabee ". Quae cum fuisset ingressa coram rege et stetisset ante eum,

[29] iuravit rex et ait: " Vivit Dominus, qui eruit animam meam de omni angustia,

[30] quia, sicut iuravi tibi per Dominum, Deum Israel, dicens: Salomon filius tuus regnabit post me et ipse sedebit super solium meum pro me, sic faciam hodie ".

[31] Summissoque Bethsabee in terram vultu, adoravit regem dicens: " Vivat dominus meus rex David in aeternum! ".

[32] Dixit quoque rex David: " Vocate mihi Sadoc sacerdotem et Nathan prophetam et Banaiam filium Ioiadae ". Qui cum ingressi fuissent coram rege,

[33] dixit ad eos: " Tollite vobiscum servos domini vestri et imponite Salomonem filium meum, super mulam meam et ducite eum in Gihon,

[34] et ungat eum ibi Sadoc sacerdos et Nathan propheta in regem super Israel, et canetis bucina atque dicetis: "Vivat rex Salomon!".

[35] Et ascendetis post eum, et veniet et sedebit super solium meum, et ipse regnabit pro me; illique praecipiam, ut sit dux super Israel et super Iudam ".

[36] Et respondit Banaias filius Ioiadae regi dicens: " Amen, sic loquatur Dominus Deus domini mei regis.

[37] Quomodo fuit Dominus cum domino meo rege, sic sit cum Salomone et sublimius faciat solium eius a solio domini mei regis David ".

[38] Descendit ergo Sadoc sacerdos et Nathan propheta et Banaias filius Ioiadae et Cherethi et Phelethi, et imposuerunt Salomonem super mulam regis David et adduxerunt eum in Gihon.

[39] Sumpsitque Sadoc sacerdos cornu olei de tabernaculo et unxit Salomonem; et cecinerunt bucina, et dixit omnis populus: " Vivat rex Salomon! ".

[40] Et ascendit universa multitudo post eum, et populus canebat tibiis et laetabatur gaudio magno, et insonuit terra ad clamorem eorum.

[41] Audivit autem Adonias et omnes, qui invitati fuerant ab eo; iamque convivium finitum erat. Sed et Ioab, audita voce tubae, ait: " Quid sibi vult clamor civitatis tumultuantis? ".

[42] Adhuc illo loquente, Ionathan filius Abiathar sacerdotis venit; cui dixit Adonias: " Ingredere, quia vir strenuus es et bona nuntians ".

[43] Responditque Ionathan Adoniae: " Nequaquam! Dominus enim noster, rex David, regem constituit Salomonem

[44] misitque cum eo Sadoc sacerdotem et Nathan prophetam et Banaiam filium Ioiadae et Cherethi et Phelethi, et imposuerunt eum super mulam regis;

[45] unxeruntque eum Sadoc sacerdos et Nathan propheta regem in Gihon. Et ascenderunt inde laetantes, et insonuit civitas; haec est vox, quam audistis.

[46] Sed et Salomon sedit super solio regni,

[47] et ingressi servi regis benedixerunt domino nostro regi David dicentes: "Amplificet Deus nomen Salomonis super nomen tuum et magnificet thronum eius super thronum tuum". Et adoravit rex in lectulo suo.

[48] Insuper et haec locutus est: "Benedictus Dominus, Deus Israel, qui dedit hodie sedentem in solio meo, videntibus oculis meis" ".

[49] Territi sunt ergo et surrexerunt omnes, qui invitati fuerant ab Adonia, et ivit unusquisque in viam suam.

[50] Adonias autem timens Salomonem surrexit et abiit tenuitque cornua altaris.

[51] Et nuntiaverunt Salomoni dicentes: " Ecce Adonias timens regem Salomonem tenuit cornua altaris dicens: "Iuret mihi hodie rex Salomon quod non interficiat servum suum gladio"".

[52] Dixitque Salomon: " Si fuerit vir bonus, non cadet ne unus quidem capillus eius in terram; sin autem malum inventum fuerit in eo, morietur ".

[53] Misit ergo rex Salomon et eduxit eum ab altari, et ingressus adoravit regem Salomonem; dixitque ei Salomon: " Vade in domum tuam ".

I Regum — Chapters