Skip to content
Opens in a new window

[1] Et affinitate coniunctus est pharaoni regi Aegypti. Accepit namque filiam eius et adduxit in civitatem David, donec compleret aedificans domum suam et domum Domini et murum Ierusalem per circuitum.

[2] Attamen populus immolabat in excelsis; non enim aedificatum erat templum nomini Domini usque in diem illum.

[3] Dilexit autem Salomon Dominum ambulans in praeceptis David patris sui, excepto quod in excelsis immolabat et accendebat thymiama.

[4] Abiit itaque in Gabaon, ut immolaret ibi; illud quippe erat excelsum maximum. Mille hostias in holocaustum obtulit Salomon super altare illud.

[5] In Gabaon apparuit Dominus Salomoni per somnium nocte dicens: " Postula quod vis, ut dem tibi ".

[6] Et ait Salomon: " Tu fecisti cum servo tuo David patre meo misericordiam magnam, sicut ambulavit in conspectu tuo in veritate et iustitia et recto corde tecum; custodisti ei misericordiam tuam grandem et dedisti ei filium sedentem super thronum eius, sicut est hodie.

[7] Et nunc, Domine Deus meus, tu regnare fecisti servum tuum pro David patre meo. Ego autem sum puer parvus et ignorans egressum et introitum meum;

[8] et servus tuus in medio est populi, quem elegisti, populi infiniti, qui numerari et supputari non potest prae multitudine.

[9] Da ergo servo tuo cor docile, ut iudicare possit populum tuum et discernere inter bonum et malum. Quis enim potest iudicare populum tuum hunc multum? ".

[10] Placuit ergo sermo coram Domino quod Salomon rem huiuscemodi postulasset,

[11] et dixit Deus Salomoni: " Quia postulasti verbum hoc et non petisti tibi dies multos nec divitias aut animam inimicorum tuorum, sed postulasti tibi sapientiam ad discernendum iudicium,

[12] ecce feci tibi secundum sermones tuos et dedi tibi cor sapiens et intellegens, in tantum ut nullus ante te similis tui fuerit nec post te surrecturus sit;

[13] sed et haec, quae non postulasti, dedi tibi, divitias scilicet et gloriam, ut nemo fuerit similis tui in regibus cunctis diebus tuis.

[14] Si autem ambulaveris in viis meis et custodieris praecepta mea et mandata mea, sicut ambulavit David pater tuus, longos faciam dies tuos ".

[15] Igitur evigilavit Salomon et intellexit quod esset somnium. Cumque venisset Ierusalem, stetit coram arca foederis Domini et obtulit holocausta et fecit victimas pacificas et convivium universis famulis suis.

[16] Tunc venerunt duae mulieres meretrices ad regem steteruntque coram eo.

[17] Quarum una ait: " Obsecro, mi domine; ego et mulier haec habitabamus in domo una, et peperi apud eam in domo;

[18] tertia vero die, postquam ego peperi, peperit et haec; et eramus simul, nullusque alius nobiscum in domo, exceptis nobis duabus.

[19] Mortuus est autem filius mulieris huius nocte; dormiens quippe oppressit eum.

[20] Et consurgens intempesta nocte, silentio tulit filium meum de latere meo ancillae tuae dormientis et collocavit in sinu suo; suum autem filium, qui erat mortuus, posuit in sinu meo.

[21] Cumque surrexissem mane, ut darem lac filio meo, apparuit mortuus; quem diligentius intuens clara luce, deprehendi non esse meum, quem genueram ".

[22] Responditque altera mulier: " Non est ita, sed filius meus vivit, tuus autem mortuus est ". E contrario illa dicebat: " Mentiris. Filius quippe tuus mortuus est, meus autem vivit ". Atque in hunc modum contendebant coram rege.

[23] Tunc rex ait: " Haec dicit: "Filius meus vivit, et filius tuus mortuus est"; et ista respondit: "Non, sed filius tuus mortuus est, et filius meus vivit" ".

[24] Dixit ergo rex: " Afferte mihi gladium! ". Cumque attulissent gladium coram rege:

[25] " Dividite, inquit, infantem vivum in duas partes, et date dimidiam partem uni et dimidiam partem alteri ".

[26] Dixit autem mulier, cuius filius erat vivus, ad regem — commota sunt quippe viscera eius super filio suo —: " Obsecro, domine, date illi infantem vivum et nolite interficere eum ". E contrario illa dicebat: " Nec mihi nec tibi sit; dividatur ".

[27] Respondens rex ait: " Date huic infantem vivum, et non occidatur; haec est mater eius ".

[28] Audivit itaque omnis Israel iudicium, quod iudicasset rex; et timuerunt regem videntes sapientiam Dei esse in eo ad faciendum iudicium.

I Regum — Chapters