Skip to content
Opens in a new window

[1] Nuntiavit autem Achab Iezabel omnia, quae fecerat Elias, et quomodo occidisset universos prophetas gladio.

[2] Misitque Iezabel nuntium ad Eliam dicens: " Haec mihi faciant dii et haec addant, nisi hac hora cras posuero animam tuam sicut animam unius ex illis ".

[3] Timuit ergo Elias et surgens abiit, ut animam suam salvaret, venitque in Bersabee Iudae et dimisit ibi puerum suum.

[4] Et perrexit in desertum via unius diei; cumque venisset et sederet subter unam iuniperum, petivit animae suae, ut moreretur, et ait: " Sufficit mihi, Domine! Tolle animam meam; neque enim melior sum quam patres mei ".

[5] Proiecitque se et obdormivit in umbra iuniperi; et ecce angelus tetigit eum et dixit illi: " Surge, comede! ".

[6] Respexit, et ecce ad caput suum subcinericius panis et vas aquae; comedit ergo et bibit et rursum obdormivit.

[7] Reversusque est angelus Domini secundo et tetigit eum dixitque illi: " Surge, comede! Grandis enim tibi restat via ".

[8] Qui, cum surrexisset, comedit et bibit et ambulavit in fortitudine cibi illius quadraginta diebus et quadraginta noctibus usque ad montem Dei Horeb.

[9] Cumque venisset illuc, mansit in spelunca. Et ecce sermo Domini ad eum dixitque illi: " Quid hic agis, Elia? ".

[10] At ille respondit: " Zelo zelatus sum pro Domino, Deo exercituum, quia dereliquerunt pactum tuum filii Israel, altaria tua destruxerunt et prophetas tuos occiderunt gladio; et derelictus sum ego solus, et quaerunt animam meam, ut auferant eam ".

[11] Et ait ei: " Egredere et sta in monte coram Domino ". Et ecce Dominus transit, et ventus grandis et fortis subvertens montes et conterens petras ante Dominum; non in vento Dominus. Et post ventum, commotio; non in commotione Dominus.

[12] Et post commotionem, ignis; non in igne Dominus. Et post ignem, sibilus aurae tenuis.

[13] Quod cum audisset Elias, operuit vultum suum pallio et egressus stetit in ostio speluncae; et ecce vox ad eum dicens: " Quid agis hic, Elia? ".

[14] Et ille respondit: " Zelo zelatus sum pro Domino, Deo exercituum, quia dereliquerunt pactum tuum filii Israel, altaria tua destruxerunt et prophetas tuos occiderunt gladio; et derelictus sum ego solus, et quaerunt animam meam, ut auferant eam ".

[15] Et ait Dominus ad eum: " Vade et revertere in viam tuam per desertum in Damascum. Cumque perveneris, unges Hazael regem super Syriam;

[16] et Iehu filium Namsi unges regem super Israel; Eliseum autem filium Saphat, qui est de Abelmehula, unges prophetam pro te.

[17] Et erit: quicumque fugerit gladium Hazael, occidet eum Iehu; et, qui fugerit gladium Iehu, interficiet eum Eliseus.

[18] Et relinquam mihi in Israel septem milia: universorum genua, quae non sunt incurvata ante Baal, et omne os, quod non osculatum est eum ".

[19] Profectus ergo inde repperit Eliseum filium Saphat arantem duodecim iugis boum; et ipse cum duodecimo erat. Cumque venisset Elias ad eum, misit pallium suum super illum,

[20] qui statim, relictis bobus, cucurrit post Eliam et ait: " Osculer, oro, patrem meum et matrem meam, et sic sequar te ". Dixitque ei: " Vade et revertere; quid enim feci tibi? ".

[21] Reversus autem ab eo tulit par boum et mactavit illud et in iugo boum coxit carnes et dedit populo, et comederunt. Consurgensque abiit et secutus est Eliam et ministrabat ei.

I Regum — Chapters