Skip to content
Opens in a new window

[1] Porro Benadad rex Syriae congregavit omnem exerci tum suum et triginta duos reges secum et equos et currus et ascendens pugnabat contra Samariam et obsidebat eam.

[2] Mittensque nuntios ad Achab regem Israel in civitatem

[3] ait: " Haec dicit Benadad: Argentum tuum et aurum tuum meum est, et uxores tuae et filii tui optimi mei sunt ".

[4] Responditque rex Israel: " Iuxta verbum tuum, domine mi rex; tuus sum ego et omnia mea ".

[5] Revertentesque nuntii dixerunt: " Haec dicit Benadad: Quia misi ad te dicens: "Argentum tuum et aurum tuum et uxores tuas et filios tuos dabis mihi",

[6] profecto cras hac eadem hora mittam servos meos ad te, et scrutabuntur domum tuam et domum servorum tuorum; et omne, quod oculis tuis pretiosum est, ponent in manibus suis et auferent ".

[7] Vocavit autem rex Israel omnes seniores terrae et ait: " Animadvertite et videte quoniam insidietur nobis; misit enim ad me pro uxoribus meis et filiis et pro argento et auro, et non abnui ".

[8] Dixeruntque omnes maiores natu et universus populus ad eum: " Non audias neque acquiescas illi ".

[9] Respondit itaque nuntiis Benadad: " Dicite domino meo regi: Omnia, propter quae misisti ad me servum tuum initio, faciam; hanc autem rem facere non possum ". Reversique nuntii rettulerunt ei.

[10] Qui remisit et ait: " Haec faciant mihi dii et haec addant, si suffecerit pulvis Samariae pugillis omnis populi, qui sequitur me ".

[11] Et respondens rex Israel ait: " Dicite ei: Ne glorietur accinctus aeque ut discinctus ".

[12] Factum est autem, cum audisset verbum istud, bibebat ipse et reges in umbraculis et ait servis suis: " Circumdate civitatem! ". Et circumdederunt eam.

[13] Et ecce propheta unus accedens ad Achab regem Israel ait: " Haec dicit Dominus: Certe vidisti omnem multitudinem hanc nimiam. Ecce ego tradam eam in manu tua hodie, ut scias quia ego sum Dominus ".

[14] Et ait Achab: " Per quem? ". Dixitque ei: " Haec dicit Dominus: Per pedisequos principum provinciarum ". Et ait: " Quis incipiet proeliari? ". Et ille dixit: " Tu ".

[15] Recensuit ergo pueros principum provinciarum et repperit numerum ducentorum triginta duorum; et post eos recensuit populum, omnes filios Israel, septem milia.

[16] Et egressi sunt meridie. Benadad autem bibebat temulentus in umbraculis ipse et reges triginta duo cum eo, qui ad auxilium eius venerant.

[17] Egressi sunt autem pueri principum provinciarum in prima fronte. Misit itaque Benadad, qui nuntiaverunt ei dicentes: " Viri egressi sunt de Samaria ".

[18] At ille ait: " Sive pro pace veniunt, apprehendite eos vivos; sive ut proelientur, vivos eos capite ".

[19] Egressi erant ergo ex urbe pueri principum provinciarum, ac reliquus exercitus sequebatur,

[20] et percussit unusquisque virum, qui contra se venerat; fugeruntque Syri, et persecutus est eos Israel. Fugit quoque Benadad rex Syriae in equo cum equitibus.

[21] Necnon egressus rex Israel percussit equos et currus et percussit Syriam plaga magna.

[22] Accedens autem propheta ad regem Israel dixit ei: " Vade et confortare et scito et vide quid facias; vertente enim anno rex Syriae ascendet contra te ".

[23] Servi vero regis Syriae dixerunt ei: " Deus montium est Deus eorum, ideo superaverunt nos; sed pugnemus contra eos in campestribus et obtinebimus eos.

[24] Fac ergo hoc: Amove reges singulos a loco suo et pone principes pro eis;

[25] et instaura numerum militum, qui ceciderunt de tuis, et equos secundum equos pristinos et currus secundum currus, quos ante habuisti, et pugnabimus contra eos in campestribus: et videbis quod obtinebimus eos ". Credidit consilio eorum et fecit ita.

[26] Igitur vertente anno recensuit Benadad Syros et ascendit in Aphec, ut pugnaret contra Israel.

[27] Porro filii Israel recensiti sunt et, acceptis cibariis, profecti ex adverso castraque metati sunt contra eos, quasi duo parvi greges caprarum; Syri autem repleverunt terram.

[28] Et accedens vir Dei dixit ad regem Israel: " Haec dicit Dominus: Quia dixerunt Syri: "Deus montium est Dominus et non est Deus vallium", dabo omnem multitudinem hanc grandem in manu tua, et scietis quia ego Dominus ".

[29] Dirigebant septem diebus ex adverso hi atque illi acies, septima autem die commissum est bellum; percusseruntque filii Israel de Syris centum milia peditum in die una.

[30] Fugerunt autem, qui remanserant in Aphec, in civitatem, et cecidit murus super viginti septem milia hominum, qui remanserant. Porro Benadad fugiens ingressus est civitatem in cubiculum, quod erat intra cubiculum.

[31] Dixeruntque ei servi sui: " Ecce audivimus quod reges domus Israel clementes sint; ponamus itaque saccos in lumbis nostris et funiculos in capitibus nostris et egrediamur ad regem Israel; forsitan salvabit animam tuam ".

[32] Accinxerunt saccis lumbos suos et posuerunt funes in capitibus suis veneruntque ad regem Israel et dixerunt: " Servus tuus Benadad dicit: "Vivat, oro te, anima mea" ". Et ille ait: " Si adhuc vivit, frater meus est ".

[33] Quod acceperunt viri pro omine et festinantes rapuerunt verbum ex ore eius atque dixerunt: " Frater tuus Benadad ". Et dixit eis: " Ite et adducite eum ". Egressus est ergo ad eum Benadad, et levavit eum in currum suum.

[34] Qui dixit ei: " Civitates, quas tulit pater meus a patre tuo, reddam; et plateas fac tibi in Damasco, sicut fecit pater meus in Samaria ". Achab: " Ego autem, inquit, foederatum te dimittam ". Et pepigit ei foedus et dimisit eum.

[35] Tunc vir quidam de filiis prophetarum dixit ad socium suum in sermone Domini: " Percute me! ". At ille noluit percutere.

[36] Cui ait: " Quia noluisti audire vocem Domini, ecce recedes a me, et percutiet te leo ". Cumque paululum recessisset ab eo, invenit eum leo atque percussit.

[37] Sed et alterum inveniens virum dixit ad eum: " Percute me! ". Qui percussit eum et vulneravit.

[38] Abiit ergo propheta et occurrit regi in via et mutavit aspectum ponens fasciam super oculos suos.

[39] Cumque rex transiret, clamavit ad regem et ait: " Servus tuus egressus est ad proeliandum comminus; cumque fugisset vir unus, adduxit eum quidam ad me et ait: "Custodi virum istum! Qui si lapsus fuerit, erit anima tua pro anima eius, aut talentum argenti appendes".

[40] Dum autem ego turbatus huc illucque me verterem, subito non comparuit ". Et ait rex Israel ad eum: " Hoc est iudicium tuum, quod ipse decrevisti ".

[41] At ille statim abstulit fasciam de oculis suis, et cognovit eum rex Israel quod esset de prophetis.

[42] Qui ait ad eum: " Haec dicit Dominus: Quia dimisisti de manu tua virum, quem morti devoveram, erit anima tua pro anima eius, et populus tuus pro populo eius ".

[43] Reversus est igitur rex Israel in domum suam tristis et indignans venitque in Samariam.

I Regum — Chapters