Skip to content
Opens in a new window

[1] Erat autem rex Salomon regnans super omnem Israel.

[2] Et hi principes quos habebat: Azarias filius Sadoc sacerdos;

[3] Elihoreph et Ahia filii Sisa scribae; Iosaphat filius Ahilud cancellarius;

[4] Banaias filius Ioiadae super exercitum; Sadoc autem et Abiathar sacerdotes;

[5] Azarias filius Nathan super praefectos; Zabud filius Nathan sacerdos amicus regis;

[6] et Ahisar praepositus domus et Adoniram filius Abda super tributa.

[7] Habebat autem Salomon duodecim praefectos super omnem Israel, qui praebebant annonam regi et domui eius; per singulos enim menses in anno singuli necessaria ministrabant.

[8] Et haec nomina eorum: Benhur in monte Ephraim;

[9] Bendecar in Maces et in Salebim et in Bethsames et in Elon et in Bethanan;

[10] Benhesed in Aruboth, ipsius erat Socho et omnis terra Epher;

[11] Benabinadab, cuius omnis regio Dor, Tapheth filiam Salomonis habebat uxorem;

[12] Baana filius Ahilud regebat Thanach et Mageddo et universam Bethsan, quae est iuxta Sarthan subter Iezrahel, a Bethsan usque Abelmehula et usque ultra Iecmaam;

[13] Bengaber in Ramoth Galaad habebat villas Iair filii Manasse in Galaad: ipse praeerat in omni regione Argob, quae est in Basan, sexaginta civitatibus magnis atque muratis, quae habebant seras aereas;

[14] Ahinadab filius Addo praeerat in Mahanaim;

[15] Achimaas in Nephthali, sed et ipse habebat Basemath filiam Salomonis in coniugio;

[16] Baana filius Chusai in Aser et in Baloth;

[17] Iosaphat filius Pharue in Issachar;

[18] Semei filius Ela in Beniamin;

[19] Gaber filius Uri in terra Galaad, in terra Sehon regis Amorraei et Og regis Basan, ut praefectus unus, qui erat in terra.

[20] Iuda et Israel innumerabiles, sicut arena maris in multitudine, comedentes et bibentes atque laetantes.

I Regum — Chapters