Skip to content
Opens in a new window
Listen to this chapter • 4:50

[1] Age nunc, divites, plorate ulu lantes in miseriis, quae adve nient vobis.

[2] Divitiae vestrae putrefactae sunt, et vestimenta vestra a tineis comesta sunt,

[3] aurum et argentum vestrum aeruginavit, et aerugo eorum in testimonium vobis erit et manducabit carnes vestras sicut ignis: thesaurizastis in novissimis diebus.

[4] Ecce merces operariorum, qui messuerunt regiones vestras, quae fraudata est a vobis, clamat, et clamores eorum, qui messuerunt, in aures Domini Sabaoth introierunt.

[5] Epulati estis super terram et in luxuriis fuistis, enutristis corda vestra in die occisionis.

[6] Addixistis, occidistis iustum. Non resistit vobis.

[7] Patientes igitur estote, fratres, usque ad adventum Domini. Ecce agricola exspectat pretiosum fructum terrae, patienter ferens, donec accipiat imbrem temporaneum et serotinum.

[8] Patientes estote, et vos, confirmate corda vestra, quoniam adventus Domini appropinquavit.

[9] Nolite ingemiscere, fratres, in alterutrum, ut non iudicemini; ecce iudex ante ianuam assistit.

[10] Exemplum accipite, fratres, laboris et patientiae prophetas, qui locuti sunt in nomine Domini.

[11] Ecce beatificamus eos, qui sustinuerunt; sufferentiam Iob audistis et finem Domini vidistis, quoniam misericors est Dominus et miserator.

[12] Ante omnia autem, fratres mei, nolite iurare neque per caelum neque per terram, neque aliud quodcumque iuramentum; sit autem vestrum “ Est ” est, et “ Non ” non, uti non sub iudicio decidatis.

[13] Tristatur aliquis vestrum? Oret. Aequo animo est? Psallat.

[14] Infirmatur quis in vobis? Advocet presbyteros ecclesiae, et orent super eum, unguentes eum oleo in nomine Domini.

[15] Et oratio fidei salvabit infirmum, et allevabit eum Dominus; et si peccata operatus fuerit, dimittentur ei.

[16] Confitemini ergo alterutrum peccata et orate pro invicem, ut sanemini. Multum enim valet deprecatio iusti operans.

[17] Elias homo erat similis nobis passibilis et oratione oravit, ut non plueret, et non pluit super terram annos tres et menses sex;

[18] et rursum oravit, et caelum dedit pluviam, et terra germinavit fructum suum.

[19] Fratres mei, si quis ex vobis erraverit a veritate, et converterit quis eum,

[20] scire debet quoniam, qui converti fecerit peccatorem ab errore viae eius, salvabit animam suam a morte et operiet multitudinem peccatorum.

Iacobi — Chapters