Skip to content
Opens in a new window
Listen to this chapter • 5:19

[1] Fratres mei, nolite in persona rum acceptione habere fidem Domini nostri Iesu Christi gloriae.

[2] Etenim, si introierit in synagogam vestram vir aureum anulum habens in veste candida, introierit autem et pauper in sordido habitu,

[3] et intendatis in eum, qui indutus est veste praeclara, et dixeritis: “ Tu sede hic bene ”, pauperi autem dicatis: “ Tu sta illic aut sede sub scabello meo ”;

[4] nonne iudicatis apud vosmetipsos et facti estis iudices cogitationum iniquarum?

[5] Audite, fratres mei dilectissimi. Nonne Deus elegit, qui pauperes sunt mundo, divites in fide et heredes regni, quod repromisit diligentibus se?

[6] Vos autem exhonorastis pauperem. Nonne divites opprimunt vos et ipsi trahunt vos ad iudicia?

[7] Nonne ipsi blasphemant bonum nomen, quod invocatum est super vos?

[8] Si tamen legem perficitis regalem secundum Scripturam: “ Diliges proximum tuum sicut teipsum ”, bene facitis;

[9] si autem personas accipitis, peccatum operamini, redarguti a lege quasi transgressores.

[10] Quicumque autem totam legem servaverit, offendat autem in uno, factus est omnium reus.

[11] Qui enim dixit: “ Non moechaberis ”, dixit et: “ Non occides ”; quod si non moecharis, occidis autem, factus es transgressor legis.

[12] Sic loquimini et sic facite sicut per legem libertatis iudicandi.

[13] Iudicium enim sine misericordia illi, qui non fecit misericordiam; superexsultat misericordia iudicio.

[14] Quid proderit, fratres mei, si fidem quis dicat se habere, opera autem non habeat? Numquid poterit fides salvare eum?

[15] Si frater aut soror nudi sunt et indigent victu cotidiano,

[16] dicat autem aliquis de vobis illis: “ Ite in pace, calefacimini et saturamini ”, non dederitis autem eis, quae necessaria sunt corporis, quid proderit?

[17] Sic et fides, si non habeat opera, mortua est in semetipsa.

[18] Sed dicet quis: “ Tu fidem habes, et ego opera habeo ”. Ostende mihi fidem tuam sine operibus, et ego tibi ostendam ex operibus meis fidem.

[19] Tu credis quoniam unus est Deus? Bene facis; et daemones credunt et contremiscunt!

[20] Vis autem scire, o homo inanis, quoniam fides sine operibus otiosa est?

[21] Abraham, pater noster, nonne ex operibus iustificatus est offerens Isaac filium suum super altare?

[22] Vides quoniam fides cooperabatur operibus illius, et ex operibus fides consummata est;

[23] et suppleta est Scriptura dicens: “ Credidit Abraham Deo, et reputatum est illi ad iustitiam ”, et amicus Dei appellatus est.

[24] Videtis quoniam ex operibus iustificatur homo et non ex fide tantum.

[25] Similiter autem et Rahab, meretrix nonne ex operibus iustificata est suscipiens nuntios et alia via eiciens?

[26] Sicut enim corpus sine spiritu emortuum est, ita et fides sine operibus mortua est.

Iacobi — Chapters