[1] Nolite plures magistri fieri, fra tres mei, scientes quoniam maius iudicium accipiemus.
[2] In multis enim offendimus omnes. Si quis in verbo non offendit, hic perfectus est vir, potens etiam freno circumducere totum corpus.
[3] Si autem equorum frenos in ora mittimus ad oboediendum nobis, et omne corpus illorum circumferimus.
[4] Ecce et naves, cum tam magnae sint et a ventis validis minentur, circumferuntur a minimo gubernaculo, ubi impetus dirigentis voluerit;
[5] ita et lingua modicum quidem membrum est et magna exsultat. Ecce quantus ignis quam magnam silvam incendit!
[6] Et lingua ignis est, universitas iniquitatis; lingua constituitur in membris nostris, quae maculat totum corpus et inflammat rotam nativitatis et inflammatur a gehenna.
[7] Omnis enim natura et bestiarum et volucrum et serpentium et etiam cetorum domatur et domita est a natura humana;
[8] linguam autem nullus hominum domare potest, inquietum malum, plena veneno mortifero.
[9] In ipsa benedicimus Dominum et Patrem et in ipsa maledicimus homines, qui ad similitudinem Dei facti sunt;
[10] ex ipso ore procedit benedictio et maledictio. Non oportet, fratres mei, haec ita fieri.
[11] Numquid fons de eodem foramine emanat dulcem et amaram aquam?
[12] Numquid potest, fratres mei, ficus olivas facere, aut vitis ficus? Neque salsa dulcem potest facere aquam.
[13] Quis sapiens et disciplinatus inter vos? Ostendat ex bona conversatione operationem suam in mansuetudine sapientiae.
[14] Quod si zelum amarum habetis et contentiones in cordibus vestris, nolite gloriari et mendaces esse adversus veritatem.
[15] Non est ista sapientia desursum descendens, sed terrena, animalis, diabolica;
[16] ubi enim zelus et contentio, ibi inconstantia et omne opus pravum.
[17] Quae autem desursum est sapientia primum quidem pudica est, deinde pacifica, modesta, suadibilis, plena misericordia et fructibus bonis, non iudicans, sine simulatione;
[18] fructus autem iustitiae in pace seminatur facientibus pacem.