[1] Unde bella et unde lites in vobis? Nonne hinc, ex concupi scentiis vestris, quae militant in membris vestris?
[2] Concupiscitis et non habetis; occiditis et zelatis et non potestis adipisci; litigatis et belligeratis. Non habetis, propter quod non postulatis;
[3] petitis et non accipitis, eo quod male petitis, ut in concupiscentiis vestris insumatis.
[4] Adulteri, nescitis quia amicitia huius mundi inimica est Dei? Quicumque ergo voluerit amicus esse saeculi huius, inimicus Dei constituitur.
[5] Aut putatis quia inaniter Scriptura dicat: “ Ad invidiam concupiscit Spiritus, qui inhabitat in nobis? ”.
[6] Maiorem autem dat gratiam; propter quod dicit: “ Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam ”.
[7] Subicimini igitur Deo; resistite autem Diabolo, et fugiet a vobis.
[8] Appropiate Deo, et appropinquabit vobis. Emundate manus, peccatores; et purificate corda, duplices animo.
[9] Miseri estote et lugete et plorate; risus vester in luctum convertatur, et gaudium in maerorem.
[10] Humiliamini in conspectu Domini, et exaltabit vos.
[11] Nolite detrahere alterutrum, fratres; qui detrahit fratri, aut qui iudicat fratrem suum, detrahit legi et iudicat legem; si autem iudicas legem, non es factor legis sed iudex.
[12] Unus est legislator et iudex, qui potest salvare et perdere; tu autem quis es, qui iudicas proximum?
[13] Age nunc, qui dicitis: “ Hodie aut crastino ibimus in illam civitatem et faciemus quidem ibi annum et mercabimur et lucrum faciemus ”;
[14] qui ignoratis, quae erit in crastinum vita vestra! Vapor enim estis ad modicum parens, deinceps exterminatur;
[15] pro eo ut dicatis: “ Si Dominus voluerit, et vivemus et faciemus hoc aut illud ”.
[16] Nunc autem gloriamini in superbiis vestris; omnis gloriatio talis maligna est.
[17] Scienti igitur bonum facere et non facienti, peccatum est illi!