[1] O insensati Galatae, quis vos fascinavit, ante quorum oculos Iesus Christus descriptus est crucifixus?
[2] Hoc solum volo a vobis discere: Ex operibus legis Spiritum accepistis an ex auditu fidei?
[3] Sic stulti estis? Cum Spiritu coeperitis, nunc carne consummamini?
[4] Tanta passi estis sine causa? Si tamen et sine causa!
[5] Qui ergo tribuit vobis Spiritum et operatur virtutes in vobis, ex operibus legis an ex auditu fidei?
[6] Sicut Abraham credidit Deo, et reputatum est ei ad iustitiam.
[7] Cognoscitis ergo quia qui ex fide sunt, hi sunt filii Abrahae.
[8] Providens autem Scriptura, quia ex fide iustificat gentes Deus, praenuntiavit Abrahae: “Benedicentur in te omnes gentes”.
[9] Igitur, qui ex fide sunt, benedi cuntur cum fideli Abraham.
[10] Quicumque enim ex operibus legis sunt, sub maledicto sunt; scriptum est enim: “ Maledictus omnis, qui non permanserit in omnibus, quae scripta sunt in libro legis, ut faciat ea ”.
[11] Quoniam autem in lege nemo iustificatur apud Deum manifestum est, quia iustus ex fide vivet;
[12] lex autem non est ex fide; sed, qui fecerit ea, vivet in illis.
[13] Christus nos redemit de maledicto legis factus pro nobis maledictum, quia scriptum est: “ Maledictus omnis, qui pendet in ligno ”,
[14] ut in gentes benedictio Abrahae fieret in Christo Iesu, ut promissionem Spiritus accipiamus per fidem.
[15] Fratres, secundum hominem dico, tamen hominis confirmatum testamentum nemo irritum facit aut superordinat.
[16] Abrahae autem dictae sunt promissiones et semini eius. Non dicit: “ Et seminibus ”, quasi in multis, sed quasi in uno: “Et semini tuo”, qui est Christus.
[17] Hoc autem dico: Testamentum confirmatum a Deo, quae post quadringentos et triginta annos facta est lex, non irritum facit ad evacuandam promissionem.
[18] Nam si ex lege hereditas, iam non ex promissione; Abrahae autem per promissionem donavit Deus.
[19] Quid igitur lex? Propter transgressiones apposita est, donec veniret semen, cui promissum est, ordinata per angelos in manu mediatoris.
[20] Mediator autem unius non est, Deus autem unus est.
[21] Lex ergo adversus promissa Dei? Absit. Si enim data esset lex, quae posset vivificare, vere ex lege esset iustitia.
[22] Sed conclusit Scriptura omnia sub peccato, ut promissio ex fide Iesu Christi daretur credentibus.
[23] Prius autem quam veniret fides, sub lege custodiebamur conclusi in eam fidem, quae revelanda erat.
[24] Itaque lex paedagogus noster fuit in Christum, ut ex fide iustificemur;
[25] at ubi venit fides, iam non sumus sub paedagogo.
[26] Omnes enim filii Dei estis per fidem in Christo Iesu.
[27] Quicumque enim in Christum baptizati estis, Christum induistis:
[28] non est Iudaeus neque Graecus, non est servus neque liber, non est masculus et femina; omnes enim vos unus estis in Christo Iesu.
[29] Si autem vos Christi, ergo Abrahae semen estis, secundum promissionem heredes.