Skip to content
Opens in a new window
Listen to this chapter • 4:46

[1] Dico autem: Quanto tempore heres parvulus est, nihil differt a servo, cum sit dominus omnium,

[2] sed sub tutoribus est et actoribus usque ad praefinitum tempus a patre.

[3] Ita et nos, cum essemus parvuli, sub elementis mundi eramus servientes;

[4] at ubi venit plenitudo temporis, misit Deus Filium suum, factum ex muliere, factum sub lege,

[5] ut eos, qui sub lege erant, redimeret, ut adoptionem filiorum reciperemus.

[6] Quoniam autem estis filii, misit Deus Spiritum Filii sui in corda nostra clamantem: “ Abba, Pater! ”.

[7] Itaque iam non es servus sed filius; quod si filius, et heres per Deum.

[8] Sed tunc quidem ignorantes Deum, his, qui natura non sunt dii, servistis;

[9] nunc autem, cum cognoveritis Deum, immo cogniti sitis a Deo, quomodo convertimini iterum ad infirma et egena elementa, quibus rursus ut antea servire vultis?

[10] Dies observatis et menses et tempora et annos!

[11] Timeo vos, ne forte sine causa laboraverim in vobis.

[12] Estote sicut ego, quia et ego sicut vos; fratres, obsecro vos. Nihil me laesistis;

[13] scitis autem quia per infirmitatem carnis pridem vobis evangelizavi,

[14] et tentationem vestram in carne mea non sprevistis neque respuistis, sed sicut angelum Dei excepistis me, sicut Christum Iesum.

[15] Ubi est ergo beatitudo vestra? Testimonium enim perhibeo vobis, quia, si fieri posset, oculos vestros eruissetis et dedissetis mihi.

[16] Ergo inimicus vobis factus sum, verum dicens vobis?

[17] Aemulantur vos non bene, sed excludere vos volunt, ut illos aemulemini.

[18] Bonum est autem aemulari in bono semper, et non tantum cum praesens sum apud vos,

[19] filioli mei, quos iterum parturio, donec formetur Christus in vobis!

[20] Vellem autem esse apud vos modo et mutare vocem meam, quoniam incertus sum in vobis.

[21] Dicite mihi, qui sub lege vultis esse: Legem non auditis?

[22] Scriptum est enim quoniam Abraham duos filios habuit, unum de ancilla et unum de libera.

[23] Sed qui de ancilla, secundum carnem natus est; qui autem de libera, per promissionem.

[24] Quae sunt per allegoriam dicta; ipsae enim sunt duo Testamenta, unum quidem a monte Sinai, in servitutem generans, quod est Agar.

[25] Illud vero Agar mons est Sinai in Arabia, respondet autem Ierusalem, quae nunc est; servit enim cum filiis suis.

[26] Illa autem, quae sursum est Ierusalem, libera est, quae est mater nostra;

[27] scriptum est enim: “ Laetare, sterilis, quae non paris, erumpe et exclama, quae non parturis, quia multi filii desertae magis quam eius, quae habet virum ”.

[28] Vos autem, fratres, secundum Isaac promissionis filii estis.

[29] Sed quomodo tunc, qui secundum carnem natus fuerat, persequebatur eum, qui secundum spiritum, ita et nunc.

[30] Sed quid dicit Scriptura? “ Eice ancillam et filium eius; non enim heres erit filius ancillae cum filio liberae ”.

[31] Itaque, fratres, non sumus ancillae filii sed liberae.

Galatas — Chapters