[1] Hac libertate nos Christus liberavit; state igitur et nolite iterum iugo servitutis detineri.
[2] Ecce ego Paulus dico vobis quoniam, si circumcidamini, Christus vobis nihil proderit.
[3] Testificor autem rursum omni homini circumcidenti se quoniam debitor est universae legis faciendae.
[4] Evacuati estis a Christo, qui in lege iustificamini, a gratia excidistis.
[5] Nos enim Spiritu ex fide spem iustitiae exspectamus.
[6] Nam in Christo Iesu neque circumcisio aliquid valet neque praeputium, sed fides, quae per caritatem operatur.
[7] Currebatis bene; quis vos impedivit veritati non oboedire?
[8] Haec persuasio non est ex eo, qui vocat vos.
[9] Modicum fermentum totam massam corrumpit.
[10] Ego confido in vobis in Domino, quod nihil aliud sapietis; qui autem conturbat vos, portabit iudicium, quicumque est ille.
[11] Ego autem, fratres, si circumcisionem adhuc praedico, quid adhuc persecutionem patior? Ergo evacuatum est scandalum crucis.
[12] Utinam et abscidantur, qui vos conturbant!
[13] Vos enim in libertatem vocati estis, fratres; tantum ne libertatem in occasionem detis carni, sed per caritatem servite invicem.
[14] Omnis enim lex in uno sermone impletur, in hoc: Diliges proximum tuum sicut teipsum.
[15] Quod si invicem mordetis et devoratis, videte, ne ab invicem consumamini!
[16] Dico autem: Spiritu ambulate et concupiscentiam carnis ne perfeceritis.
[17] Caro enim concupiscit adversus Spiritum, Spiritus autem adversus carnem; haec enim invicem adversantur, ut non, quaecumque vultis, illa faciatis.
[18] Quod si Spiritu ducimini, non estis sub lege.
[19] Manifesta autem sunt opera carnis, quae sunt fornicatio, immunditia, luxuria,
[20] idolorum servitus, veneficia, inimicitiae, contentiones, aemulationes, irae, rixae, dissensiones, sectae,
[21] invidiae, ebrietates, comissationes et his similia; quae praedico vobis, sicut praedixi, quoniam, qui talia agunt, regnum Dei non consequentur.
[22] Fructus autem Spiritus est caritas, gaudium, pax, longanimitas, benignitas, bonitas, fides,
[23] mansuetudo, continentia; adversus huiusmodi non est lex.
[24] Qui autem sunt Christi Iesu, carnem crucifixerunt cum vitiis et concupiscentiis.
[25] Si vivimus Spiritu, Spiritu et ambulemus.
[26] Non efficiamur inanis gloriae cupidi, invicem provocantes, invicem invidentes.