[1] Verti me ad alia et vidi calumnias, quae sub sole geruntur, et ecce lacrimae oppressorum, et nemo consolator; et ex parte opprimentium violentia, et nemo consolator.
[2] Et laudavi magis mortuos, qui iam defuncti sunt, quam viventes, qui adhuc vitam agunt,
[3] et feliciorem utroque iudicavi, qui necdum natus est nec vidit opera mala, quae sub sole fiunt.
[4] Rursum contemplatus sum omnes labores et omnem successum operis, et hoc esse zelum in proximum suum. Et in hoc ergo vanitas et afflictio spiritus.
[5] Stultus complicat manus suas et comedit carnes suas.
[6] Melior est pugillus cum requie quam plena utraque manus cum labore et afflictione spiritus.
[7] Iterum repperi et aliam vanitatem sub sole:
[8] unus est et secundum non habet, non filium, non fratrem, et tamen laborare non cessat, nec satiantur oculi eius divitiis, nec recogitat dicens: " Cui laboro et fraudo animam meam bonis?". In hoc quoque vanitas est et occupatio pessima.
[9] Melius est duos esse simul quam unum: habent enim emolumentum in labore suo,
[10] quia si unus ceciderit, ab altero fulcietur. Vae soli! Cum ceciderit, non habet sublevantem se.
[11] Insuper, si dormierint duo, fovebuntur mutuo; unus quomodo calefiet?
[12] Et, si quispiam praevaluerit contra unum, duo resistent ei. Et fu niculus triplex non cito rumpitur.
[13] Melior est puer pauper et sapiens rege sene et stulto, qui iam nescit erudiri.
[14] Ille enim de domo carceris exivit, ut regnaret, etiamsi in regno istius natus sit pauper.
[15] Vidi cunctos viventes, qui ambulant sub sole, cum adulescente illo secundo, qui consurgebat pro eo.
[16] Infinitus numerus erat populi, omnium, quos ipse praecedebat; sed qui postea futuri sunt, non laetabuntur in eo. Et hoc vanitas et afflictio spiritus.
[17] Custodi pedem tuum ingrediens domum Dei, nam accedere, ut audias, melius est quam cum stulti offerunt victimas: multo enim melior est oboedientia quam stultorum victimae, qui nesciunt se malum facere.