Skip to content
Opens in a new window

[1] Omnia tempus habent, et momentum suum cuique negotio sub caelo:

[2] tempus nascendi et tempus moriendi, tempus plantandi et tempus evellendi quod plantatum est,

[3] tempus occidendi et tempus sanandi, tempus destruendi et tempus aedificandi,

[4] tempus flendi et tempus ridendi, tempus plangendi et tempus saltandi,

[5] tempus spargendi lapides et tempus eos colligendi, tempus amplexandi et tempus longe fieri ab amplexibus,

[6] tempus quaerendi et tempus perdendi, tempus custodiendi et tempus abiciendi,

[7] tempus scindendi et tempus consuendi, tempus tacendi et tempus loquendi,

[8] tempus dilectionis et tempus odii, tempus belli et tempus pacis.

[9] Quid lucri habet, qui operatur, de labore suo?

[10] Vidi occupationem, quam dedit Deus filiis hominum, ut occuparentur in ea.

[11] Cuncta fecit bona in tempore suo; et mundum tradidit cordi eorum, et non inveniet homo opus, quod operatus est Deus ab initio usque ad finem.

[12] Cognovi quod nihil boni esset in eis nisi laetari et facere bene in vita sua.

[13] Omnis enim homo, qui comedit et bibit et videt bonum de labore suo, hoc donum Dei est.

[14] Didici quod omnia opera, quae fecit Deus, perseverent in perpetuum; non possumus eis quidquam addere nec auferre, quae fecit Deus, ut timeatur.

[15] Quod iam fuit, ipsum est; et, quod futurum est, iam fuit; et Deus requirit, quod abiit.

[16] Et adhuc vidi sub sole: in loco iudicii ibi impietas, et in loco iustitiae ibi iniquitas;

[17] et dixi in corde meo: " Iustum et impium iudicabit Deus, quia tempus omni rei et omnibus occasio ".

[18] Dixi in corde meo de filiis hominum, ut probaret eos Deus et ostenderet eos in semetipsis similes esse bestiis.

[19] Quoniam sors filiorum hominis et iumentorum una est atque eadem: sicut moritur homo, sic et illa moriuntur; et idem spiritus omnibus: nihil habet homo iumento amplius, quia omnia vanitas.

[20] Et omnia pergunt ad unum locum: de terra facta sunt omnia, et in terram omnia pariter revertuntur.

[21] Quis novit, si spiritus filiorum hominis ascendat sursum, et si spiritus iumentorum descendat deorsum in terram?

[22] Et deprehendi nihil esse melius quam laetari hominem in opere suo; nam haec est pars illius. Quis enim eum adducet, ut post se futura cognoscat?

Ecclesiastes — Chapters