[1] Melius est nomen bonum quam unguenta pretiosa, et dies mortis die nativitatis.
[2] Melius est ire ad domum luctus quam ad domum convivii; in illa enim finis cunctorum hominum, et vivens hoc conferet in corde.
[3] Melior est tristitia risu, quia per tristitiam vultus corrigitur animus.
[4] Cor sapientium in domo luctus, et cor stultorum in domo laetitiae.
[5] Melius est a sapiente corripi quam laetari stultorum canticis,
[6] quia sicut sonitus spinarum ardentium sub olla, sic risus stulti. Sed et hoc vanitas.
[7] Quia calumnia stultum facit sapientem, et munus cor insanire facit.
[8] " Melior est finis negotii quam principium, melior est patiens arrogante ".
[9] Ne sis velox in animo ad irascendum, quia ira in sinu stulti requiescit.
[10] Ne dicas: "Quid, putas, causae est quod priora tempora meliora fuere quam nunc sunt? ". Non enim ex sapientia interrogas de hoc.
[11] Bona est sapientia cum divitiis et prodest videntibus solem.
[12] Sicut enim protegit sapientia, sic protegit pecunia; hoc autem plus habet eruditio, quod sapientia vitam tribuit possessori suo.
[13] Considera opera Dei: quod nemo possit corrigere, quod ille curvum fecerit.
[14] In die bona fruere bonis et in die mala considera: sicut hanc, sic et illam fecit Deus, ita ut non inveniat homo quidquam de futuro.
[15] Cuncta vidi in diebus vanitatis meae: est iustus, qui perit in iustitia sua, et impius, qui multo vivit tempore in malitia sua.
[16] Noli esse nimis iustus neque sapiens supra modum! Cur te perdere vis?
[17] Ne agas nimis impie et noli esse stultus! Cur mori debeas in tempore non tuo?
[18] Bonum est ut, quod habes, teneas, sed et ab illo ne subtrahas manum tuam, quia qui timet Deum, utrumque devitat.
[19] Sapientia confortabit sapientem super decem principes civitatis.
[20] Nullus enim homo iustus in terra, qui faciat bonum et non peccet.
[21] Sed et cunctis sermonibus, qui dicuntur, ne accommodes cor tuum, ne forte audias servum tuum maledicentem tibi;
[22] scit enim conscientia tua, quia et tu crebro maledixisti aliis.
[23] Cuncta tentavi in sapientia, dixi: " Sapiens efficiar ".
[24] Et ipsa longius recessit a me. Longe est, quod fuit; et alta est profunditas. Quis inveniet eam?
[25] Lustravi universa animo meo, ut scirem et considerarem et quaererem sapientiam et rationem et ut cognoscerem impietatem esse stultitiam et errorem imprudentiam.
[26] Et invenio amariorem morte mulierem, quae laqueus venatorum est, et sagena cor eius, vincula sunt manus illius. Qui placet Deo, effugiet eam; qui autem peccator est, capietur ab illa.
[27] Ecce hoc inveni, dixit Ecclesiastes, unum et alterum, ut invenirem rationem,
[28] quam adhuc quaerit anima mea, et non inveni: Hominem de mille unum repperi, mulierem ex omnibus non inveni.
[29] Ecce solummodo hoc inveni: Quod fecerit Deus hominem rectum, et ipsi quaesierint infinitas quaestiones.