[1] Muscae morientes perdunt et corrumpunt oleum unguentarii. Gravior quam sapientia et gloria est parva stultitia.
[2] Cor sapientis in dextera eius, et cor stulti in sinistra illius.
[3] Sed et in via stultus ambulans, cum ipse insipiens sit, omnes stultos aestimat.
[4] Si spiritus potestatem habentis ascenderit contra te, locum tuum ne dimiseris, quia lenitas faciet cessare peccata maxima.
[5] Est malum, quod vidi sub sole quasi errorem egredientem a facie principis:
[6] positum stultum in dignitate sublimi et divites sedere deorsum.
[7] Vidi servos in equis et principes ambulantes super terram quasi servos.
[8] Qui fodit foveam, incidet in eam; et, qui dissipat murum, mordebit eum coluber.
[9] Qui excidit lapides, affligetur in eis; et, qui scindit ligna, periclitabitur ex eis.
[10] Si retusum fuerit ferrum, et aciem eius non exacueris, labor multiplicabitur, sed lucrum industriae erit sapientia.
[11] Si mordeat serpens incantatione neglecta, nihil lucri habet incantator.
[12] Verba oris sapientis gratia, et labia insipientis praecipitabunt eum.
[13] Initium verborum eius stultitia, et novissimum oris illius insipientia mala.
[14] Stultus verba multiplicat: " Ignorat homo quid futurum sit; et, quid post se futurum sit, quis ei poterit indicare?".
[15] Labor stultorum affliget eos, qui nesciunt in urbem pergere.
[16] Vae tibi, terra, cuius rex puer est, et cuius principes mane comedunt.
[17] Beata terra, cuius rex nobilis est, et cuius principes vescuntur in tempore suo ad reficiendum et non ad luxuriam.
[18] In pigris manibus humiliabitur contignatio, et in remissis perstillabit domus.
[19] In risum faciunt epulas; vinum laetificat vitam, et pecunia praestat omnia.
[20] In cogitatione tua regi ne detrahas et in secreto cubiculi tui ne maledixeris diviti, quia et aves caeli portabunt vocem tuam, et, qui habet pennas, annuntiabit sententiam.