Skip to content
Opens in a new window

[1] Anno vicesimo tertio Ioas fi lii Ochoziae regis Iudae re gnavit Ioachaz filius Iehu super Israel in Samaria decem et septem annis.

[2] Et fecit malum coram Domino secutusque est peccatum Ieroboam filii Nabat, qui peccare fecit Israel; non declinavit ab eo.

[3] Iratusque est furor Domini contra Israel et tradidit eos in manu Hazael regis Syriae et in manu Benadad filii Hazael cunctis diebus.

[4] Deprecatus est autem Ioachaz faciem Domini, et audivit eum Dominus; vidit enim angustiam Israel, qua attriverat eos rex Syriae.

[5] Et dedit Dominus Israeli salvatorem, et liberatus est de manu Syriae; habitaveruntque filii Israel in tabernaculis suis sicut heri et nudiustertius.

[6] Verumtamen non recesserunt a peccatis domus Ieroboam, qui peccare fecit Israel; in ipsis ambulaverunt. Siquidem et palus permansit in Samaria.

[7] Et non reliquit Dominus Ioachaz de populo nisi quinquaginta equites et decem currus et decem milia peditum; interfecerat enim eos rex Syriae et redegerat quasi pulverem in tritura areae.

[8] Reliqua autem gestorum Ioachaz et universa, quae fecit, sed et fortitudo eius, nonne haec scripta sunt in libro annalium regum Israel?

[9] Dormivitque Ioachaz cum patribus suis, et sepelierunt eum in Samaria. Regnavitque Ioas filius eius pro eo.

[10] Anno tricesimo septimo Ioas regis Iudae regnavit Ioas filius Ioachaz super Israel in Samaria sedecim annis.

[11] Et fecit, quod malum est in conspectu Domini; non declinavit ab omnibus peccatis Ieroboam filii Nabat, qui peccare fecit Israel; in ipsis ambulavit.

[12] Reliqua autem gestorum Ioas et universa, quae fecit, sed et fortitudo eius, quomodo pugnaverit contra Amasiam regem Iudae, nonne haec scripta sunt in libro annalium regum Israel?

[13] Et dormivit Ioas cum patribus suis; Ieroboam autem sedit super solium eius. Porro Ioas sepultus est in Samaria cum regibus Israel.

[14] Eliseus autem aegrotabat infirmitate, qua et mortuus est; descenditque ad eum Ioas rex Israel et flebat coram eo dicebatque: " Pater mi, pater mi, currus Israel et auriga eius! ".

[15] Et ait illi Eliseus: "Affer arcum et sagittas". Cumque attulisset ad eum arcum et sagittas,

[16] dixit ad regem Israel: " Pone manum tuam super arcum ". Et, cum posuisset ille manum suam, superposuit Eliseus manus suas manibus regis

[17] et ait: " Aperi fenestram orientalem ". Cumque aperuisset, dixit Eliseus: "Iace sagittam!". Et iecit. Et ait Eliseus: " Sagitta salutis Domini, et sagitta salutis contra Syriam. Percutiesque Syriam in Aphec, donec consumas eam ".

[18] Et ait: " Tolle sagittas ". Qui cum tulisset, rursum dixit ei: " Percute iaculo terram!". Et, cum percussisset tribus vicibus et stetisset,

[19] iratus est contra eum vir Dei et ait: " Si percussisses quinquies aut sexies, percussisses Syriam usque ad consummationem; nunc autem tribus vicibus percuties eam ".

[20] Mortuus est ergo Eliseus, et sepelierunt eum. Latrunculi autem de Moab venerunt in terra in ipso anno.

[21] Quidam autem sepelientes hominem viderunt latrunculos et proiecerunt cadaver in sepulcro Elisei et abierunt. Quod cum tetigisset ossa Elisei, revixit homo et stetit super pedes suos.

[22] Igitur Hazael rex Syriae afflixit Israel cunctis diebus Ioachaz.

[23] Et misertus est Dominus eorum et reversus est ad eos propter pactum suum, quod habebat cum Abraham, Isaac et Iacob, et noluit disperdere eos neque proicere penitus usque in praesens tempus.

[24] Mortuus est autem Hazael rex Syriae; et regnavit Benadad filius eius pro eo.

[25] Porro Ioas filius Ioachaz tulit urbes de manu Benadad filii Hazael, quas tulerat de manu Ioachaz patris sui iure proelii; tribus vicibus percussit eum Ioas et reddidit civitates Israeli.

II Regum — Chapters