[1] Athalia vero mater Ochoziae videns mortuum filium suum surrexit et interfecit omne semen regium.
[2] Tollens autem Iosaba filia regis Ioram soror Ochoziae Ioas filium Ochoziae furata est eum de medio filiorum regis, qui interficiebantur, et nutricem eius in cubiculo lectulorum, et absconderunt eum a facie Athaliae, ut non interficeretur.
[3] Eratque cum ea in domo Domini clam sex annis; porro Athalia regnavit super terram.
[4] Anno autem septimo misit Ioiada et assumens centuriones Carum et cursorum introduxit ad se in templum Domini pepigitque cum eis foedus; et adiurans eos in domo Domini ostendit eis filium regis
[5] et praecepit illis dicens: " Hoc est, quod facere debetis: tertia pars vestrum introeat sabbato et observet excubitum domus regis;
[6] tertia autem pars ad portam Sur, et tertia pars sit ad portam, quae est post habitaculum cursorum, et custodietis excubitum domus per vices.
[7] Duae vero partes e vobis omnes egredientes sabbato custodiant excubias domus Domini circum regem.
[8] Et vallabitis eum habentes arma in manibus vestris; si quis autem ingressus fuerit saeptum templi, interficiatur; eritisque cum rege introeunte et egrediente.
[9] Et fecerunt centuriones iuxta omnia, quae praeceperat eis Ioiada sacerdos, et assumentes singuli viros suos, qui ingrediebantur sabbato, cum his, qui egrediebantur sabbato, venerunt ad Ioiada sacerdotem.
[10] Qui dedit centurionibus hastas et peltas regis David, quae erant in domo Domini.
[11] Et steterunt cursores singuli habentes arma in manu sua a parte templi dextera usque ad partem templi sinistram contra altare et aedem circum regem.
[12] Produxitque filium regis et dedit ei diadema et testimonium; feceruntque eum regem et unxerunt et plaudentes manu dixerunt: " Vivat rex! ".
[13] Audivit autem Athalia vocem populi et ingressa ad turbas in templum Domini
[14] vidit regem stantem super tribunal iuxta morem et principes et tubas prope eum omnemque populum terrae laetantem et canentem tubis; et scidit vestimenta sua clamavitque: " Coniuratio, coniuratio! ".
[15] Praecepit autem Ioiada sacerdos centurionibus, qui erant super exercitum, et ait eis: " Educite eam extra consaepta templi, et, quicumque secutus eam fuerit, feriatur gladio ". Dixerat enim sacerdos: " Non occidatur in templo Domini ".
[16] Imposueruntque ei manus et impegerunt eam per viam introitus Equorum in palatium, et interfecta est ibi.
[17] Pepigit igitur Ioiada foedus inter Dominum et inter regem et inter populum, ut esset populus Domini, et inter regem et populum.
[18] Ingressusque est omnis populus terrae templum Baal, et destruxerunt illud et aras eius et imagines contriverunt valide; Matthan quoque sacerdotem Baal occiderunt coram altaribus. Et posuit sacerdos custodias in domo Domini
[19] tulitque centuriones et Cares et cursores et omnem populum terrae; deduxeruntque regem de domo Domini. Et venerunt per viam portae Cursorum in palatium, et sedit super thronum regum.
[20] Laetatusque est omnis populus terrae, et civitas conquievit; Athalia autem occisa est gladio in domo regis.