[1] Ioram vero filius Achab regnavit super Israel in Samaria anno decimo octavo Iosaphat regis Iudae regnavitque duodecim annis.
[2] Et fecit malum coram Domino, sed non sicut pater suus et mater; tulit enim lapidem Baal, quem fecerat pater eius.
[3] Verumtamen in peccatis Ieroboam filii Nabat, qui peccare fecit Israel, adhaesit nec recessit ab eis.
[4] Porro Mesa rex Moab nutriebat pecora multa et solvebat regi Israel centum milia agnorum et lanam centum milium arietum.
[5] Cumque mortuus fuisset Achab, praevaricatus est foedus, quod habebat cum rege Israel.
[6] Egressus est igitur rex Ioram in die illa de Samaria et recensuit universum Israel;
[7] profectusque misit ad Iosaphat regem Iudae dicens: " Rex Moab recessit a me. Vis venire mecum contra Moab ad proelium? ". Qui respondit: " Ascendam. Qui meus est tuus est, populus meus populus tuus, equi mei equi tui ".
[8] Dixitque: " Per quam viam ascendemus? ". At ille respondit: " Per desertum Idumaeae ".
[9] Perrexerunt igitur rex Israel et rex Iudae et rex Edom et circuierunt per viam septem dierum; nec erat aqua exercitui et iumentis, quae sequebantur eos.
[10] Dixitque rex Israel: " Heu! Congregavit nos Dominus tres reges, ut traderet in manu Moab ".
[11] Et ait Iosaphat: " Estne hic propheta Domini, ut interrogemus Dominum per eum? ". Et respondit unus de servis regis Israel: " Est hic Eliseus filius Saphat, qui fundebat aquam super manus Eliae ".
[12] Et ait Iosaphat: " Est apud eum sermo Domini ". Descenditque ad eum rex Israel et Iosaphat et rex Edom.
[13] Dixit autem Eliseus ad regem Israel: " Quid mihi et tibi est? Vade ad prophetas patris tui et ad prophetas matris tuae ". Et ait illi rex Israel: "Non, congregavit enim Dominus tres reges hos, ut traderet eos in manu Moab? ".
[14] Dixit autem Eliseus: " Vivit Dominus exercituum, in cuius conspectu sto, quod si non vultum Iosaphat regis Iudae revererer, ne attendissem quidem te nec respexissem;
[15] nunc autem adducite mihi psaltem ". Cumque caneret psaltes, facta est super eum manus Domini,
[16] et ait: " Haec dicit Dominus: Facite in torrente hoc fossas et fossas.
[17] Haec enim dicit Dominus: Non videbitis ventum neque pluviam, et torrens replebitur aquis; et bibetis vos et pecora et iumenta vestra.
[18] Parumque hoc est in conspectu Domini; insuper tradet etiam Moab in manu vestra,
[19] et percutietis omnem civitatem munitam et omnem urbem electam et universum lignum fructiferum succidetis cunctosque fontes aquarum obturabitis et omnem agrum egregium operietis lapidibus ".
[20] Factum est igitur mane, quando sacrificium offerri solet, et ecce aquae veniebant per viam Edom. Et repleta est terra aquis.
[21] Universi autem Moabitae audientes quod ascendissent reges, ut pugnarent adversum eos, convocaverunt omnes, qui accingi poterant balteo et desuper, et steterunt in terminis.
[22] Primoque mane surgentes et, orto iam sole super aquis, viderunt Moabitae e contra aquas rubras quasi sanguinem
[23] dixeruntque: "Sanguis est gladii! Pugnaverunt reges contra se et caesi sunt mutuo. Nunc perge ad praedam, Moab! ".
[24] Perrexeruntque in castra Israel. Porro consurgens Israel percussit Moab, at illi fugerunt coram eis. Venerunt igitur subsequentes et percutientes Moab.
[25] Et civitates destruxerunt et omnem agrum optimum mittentes singuli lapides repleverunt; et universos fontes aquarum obturaverunt et omnia ligna fructifera succiderunt, ita ut muri tantum Cirhareseth remanerent; et circumdederunt civitatem fundibularii et aggressi sunt.
[26] Quod cum vidisset rex Moab, praevaluisse scilicet hostes, tulit secum septingentos viros educentes gladium, ut irrumperet ad regem Edom; et non potuerunt.
[27] Arripiensque filium suum primogenitum, qui regnaturus erat pro eo, obtulit holocaustum super murum. Et facta est indignatio magna super Israel; statimque recesserunt ab eo et reversi sunt in terram suam.