Skip to content
Opens in a new window

[1] Anno septimo decimo Phacee filii Romeliae regnavit Achaz filius Ioatham regis Iudae.

[2] Viginti annorum erat Achaz, cum regnare coepisset, et sedecim annis regnavit in Ierusalem; non fecit, quod erat placitum in conspectu Domini Dei sui, sicut David pater eius,

[3] sed ambulavit in via regum Israel. Insuper et filium suum consecravit transferens per ignem secundum abominationes gentium, quas dissipavit Dominus coram filiis Israel;

[4] immolabat quoque et adolebat in excelsis et in collibus et sub omni ligno frondoso.

[5] Tunc ascendit Rasin rex Syriae et Phacee filius Romeliae rex Israel in Ierusalem ad proeliandum; cumque obsiderent Achaz, non valuerunt superare eum.

[6] In tempore illo restituit Rasin rex Syriae Ailath ad Edom et eiecit Iudaeos de Ailath; et Idumaei venerunt in Ailath et habitaverunt ibi usque in diem hanc.

[7] Misit autem Achaz nuntios ad Theglathphalasar regem Assyriorum dicens: " Servus tuus et filius tuus ego sum. Ascende et salvum me fac de manu regis Syriae et de manu regis Israel, qui consurrexerunt adversum me ".

[8] Et cum collegisset argentum et aurum, quod invenire potuit in domo Domini et in thesauris regis, misit regi Assyriorum munera.

[9] Qui et acquievit voluntati eius. Ascendit enim rex Assyriorum in Damascum et vastavit eam et transtulit habitatores eius in Cir; Rasin autem interfecit.

[10] Perrexitque rex Achaz in occursum Theglathphalasar regis Assyriorum in Damascum. Cumque vidisset altare Damasci, misit rex Achaz ad Uriam sacerdotem exemplar eius et descriptionem omnis operis eius.

[11] Exstruxitque Urias sacerdos altare; iuxta omnia, quae miserat rex Achaz de Damasco, ita fecit Urias sacerdos, donec veniret rex Achaz de Damasco.

[12] Cumque venisset rex de Damasco, vidit altare et accessit ad illud ascenditque

[13] et adolevit holocausta sua et oblationes et libavit libamina et fudit sanguinem pacificorum suorum super altare.

[14] Porro altare aeneum, quod erat coram Domino, transtulit de facie templi et de loco inter altare et templum Domini posuitque illud ex latere altaris ad aquilonem.

[15] Praecepit quoque rex Achaz Uriae sacerdoti dicens: " Super altare maius offer holocaustum matutinum et oblationem vespertinam et holocaustum regis et oblationem eius et holocaustum universi populi terrae et oblationem eorum et libamina eorum; et omnem sanguinem holocausti et universum sanguinem sacrificii super illud effundes. De altari vero aeneo erit mihi deliberandum ".

[16] Fecit igitur Urias sacerdos iuxta omnia, quae praeceperat rex Achaz.

[17] Excidit autem rex Achaz limbos basium et removit luterem, qui erat desuper, et mare deposuit de bobus aeneis, qui sustentabant illud, et posuit super pavimentum stratum lapide.

[18] Musach (id est Porticum) quoque sabbati, quod aedificatum erat in templo, et ingressum regis exterius convertit in templo Domini propter regem Assyriorum.

[19] Reliqua autem gestorum Achaz, quae fecit, nonne haec scripta sunt in libro annalium regum Iudae?

[20] Dormivitque Achaz cum patribus suis et sepultus est cum eis in civitate David; et regnavit Ezechias filius eius pro eo.

II Regum — Chapters