Skip to content
Opens in a new window

[1] Fecit quoque altare aeneum viginti cubitorum longitudinis et viginti cubitorum latitudinis et decem cubitorum

[2] altitudinis. Mare etiam fusile decem cubitis a labio usque ad labium rotundum per circuitum; quinque cubitos habebat altitudinis, et funiculus triginta cubitorum ambiebat gyrum eius.

[3] Similitudo quoque boum erat subter illud, in circuitu circumdabant illud — decem cubitis — duobus versibus alvum maris circuibant boves fusiles in una fusione cum mari.

[4] Et ipsum mare super duodecim boves impositum erat, quorum tres respiciebant aquilonem et alii tres occidentem, porro tres alii meridiem et tres, qui reliqui erant, orientem habentes mare superpositum; posteriora autem boum erant intrinsecus sub mari.

[5] Porro vastitas eius habebat mensuram palmi, et labium illius erat quasi labium calicis vel repandi lilii; capiebatque tria milia batos.

[6] Fecit quoque luteres decem et posuit quinque a dextris et quinque a sinistris, ut lavarent in eis omnia, quae in holocaustum oblaturi erant; porro in mari sacerdotes lavabantur.

[7] Fecit autem et candelabra aurea decem secundum speciem, qua iussa erant fieri, et posuit ea in templo quinque a dextris et quinque a sinistris.

[8] Necnon et mensas decem, et posuit eas in templo quinque a dextris et quinque a sinistris; phialas quoque aureas centum.

[9] Fecit etiam atrium sacerdotum et atrium grande et ostia in atrio, quae texit aere.

[10] Porro mare posuit in latere dextro contra orientem ad meridiem.

[11] Fecit autem Hiram lebetes et vatilla et phialas et complevit omne opus regis Salomonis in domo Dei;

[12] hoc est columnas duas et globos et capitella super caput columnarum duarum et serta duo, quae tegerent globos capitellorum;

[13] malogranata quoque quadringenta et serta duo, ita ut bini ordines malogranatorum singulis sertis iungerentur, quae protegerent globos capitellorum columnarum.

[14] Bases etiam fecit et luteres, quos superposuit basibus,

[15] mare unum, boves quoque duodecim sub mari;

[16] et lebetes et vatilla et fuscinulas: omnia vasa fecit regi Salomoni Hiram magister eius pro domo Domini ex aere mundissimo.

[17] In regione Iordanis fudit ea rex in argillosa terra inter Succoth et Saredatha.

[18] Fecitque Salomon multitudinem vasorum innumerabilem, ita ut ignoraretur pondus aeris.

[19] Fecitque Salomon omnia vasa domus Dei et altare aureum et mensas et super eas panes propositionis;

[20] candelabra quoque cum lucernis suis, ut lucerent ante Dabir iuxta ritum, ex auro purissimo,

[21] et florem et lucernas et forcipes aureos: omnia de auro perfectissimo facta sunt;

[22] cultros quoque et phialas et sartagines et turibula ex auro purissimo. Et ostia templi interiora in sancta sanctorum et ostia templi forinsecus aurea.

IIParalipomenon — Chapters