[1] Viginti quinque annorum erat Amasias, cum regnare coepisset, et viginti novem annis regnavit in Ierusalem. Nomen matris eius Ioaden de Ierusalem.
[2] Fecitque bonum in conspectu Domini, verumtamen non in corde perfecto.
[3] Cumque roboratum sibi videret imperium, iugulavit servos suos, qui occiderant regem patrem suum,
[4] sed filios eorum non interfecit, sicut scriptum est in libro legis Moysi, ubi praecepit Dominus dicens: " Non occidentur patres pro filiis, neque filii pro patribus suis, sed unusquisque in suo peccato morietur ".
[5] Congregavit igitur Amasias Iudam et constituit eos per familias tribunosque et centuriones in universo Iuda et Beniamin. Et recensuit a viginti annis sursum invenitque trecenta milia iuvenum, qui egrederentur ad pugnam et tenerent hastam et clipeum.
[6] Mercede quoque conduxit de Israel centum milia robustorum centum talentis argenti.
[7] Venit autem homo Dei ad illum et ait: " O rex, ne egrediatur tecum exercitus Israel; non est enim Dominus cum Israel, cunctis filiis Ephraim.
[8] Quod si putas in robore exercitus bella consistere, superari te faciet Deus ab hostibus: Dei quippe est et adiuvare et in fugam vertere ".
[9] Dixitque Amasias ad hominem Dei: " Quid ergo fiet de centum talentis, quae dedi militibus Israel? ". Et respondit ei homo Dei: " Habet Dominus, unde tibi dare possit multo his plura ".
[10] Separavit itaque Amasias exercitum, qui venerat ad eum ex Ephraim, ut reverteretur in locum suum; at illi contra Iudam vehementer irati reversi sunt in regionem suam.
[11] Porro Amasias confidenter eduxit populum suum et abiit in vallem Salinarum percussitque filios Seir decem milia.
[12] Et alia decem milia virorum ceperunt filii Iudae et adduxerunt ad praeruptum cuiusdam petrae praecipitaveruntque eos de summo in praeceps, qui universi crepuerunt.
[13] At ille exercitus, quem remiserat Amasias, ne secum iret ad proelium, diffusus est in civitatibus Iudae a Samaria usque Bethoron et, interfectis tribus milibus, diripuit praedam magnam.
[14] Amasias vero, post caedem Idumaeorum et allatos deos filiorum Seir, statuit illos in deos sibi et adorabat eos et illis adolebat.
[15] Quam ob rem iratus Dominus contra Amasiam misit ad illum prophetam, qui diceret ei: " Cur adorasti deos, qui non liberaverunt populum suum de manu tua? ".
[16] Cumque haec ille loqueretur, respondit ei: " Num consiliarium regis fecimus te? Quiesce! Cur interficiam te? ". Discedensque propheta: " Sed scio, inquit, quod decrevit Deus occidere te, quia fecisti hoc et non acquievisti consilio meo ".
[17] Igitur Amasias rex Iudae, inito consilio, misit ad Ioas filium Ioachaz filii Iehu regem Israel dicens: " Veni, videamus nos mutuo! ".
[18] At ille remisit nuntium dicens: " Carduus, qui est in Libano, misit ad cedrum Libani dicens: "Da filiam tuam filio meo uxorem". Et ecce bestiae agri, quae erant in Libano, transierunt et conculcaverunt carduum.
[19] Dixisti: "Percussi Edom!". Et idcirco erigitur cor tuum in superbiam. Sede in domo tua! Cur malum adversum te provocas, ut cadas et tu et Iuda tecum? ".
[20] Noluit audire Amasias, eo quod Domini esset voluntas, ut traderetur in manibus hostium propter cultum deorum Edom.
[21] Ascendit igitur Ioas rex Israel, et mutuos sibi praebuere conspectus: ipse et Amasias rex Iudae in Bethsames Iudae.
[22] Corruitque Iuda coram Israel et fugit in tabernacula sua.
[23] Porro Amasiam regem Iudae filium Ioas filii Ioachaz cepit Ioas rex Israel in Bethsames et adduxit in Ierusalem destruxitque murum eius a porta Ephraim usque ad portam Anguli quadringentis cubitis.
[24] Omne quoque aurum et argentum et universa vasa, quae repererat in domo Dei et apud Obededom in thesauris etiam domus regiae, necnon et obsides reduxit Samariam.
[25] Vixit autem Amasias filius Ioas rex Iudae, postquam mortuus est Ioas filius Ioachaz rex Israel, quindecim annis.
[26] Reliqua vero gestorum Amasiae priorum et novissimorum scripta sunt in libro regum Iudae et Israel.
[27] Qui postquam recessit a Domino, tetenderunt ei insidias in Ierusalem; cumque fugisset Lachis, miserunt post eum in Lachis et interfecerunt eum ibi.
[28] Reportantesque super equos sepelierunt eum cum patribus suis in civitate David.