[1] Regnavit autem Iosaphat filius eius pro eo et invaluit contra Israel.
[2] Constituitque militum numeros in cunctis urbibus Iudae, quae erant vallatae muris; praesidiaque disposuit in terra Iudae et in civitatibus Ephraim, quas ceperat Asa pater eius.
[3] Et fuit Dominus cum Iosaphat, quia ambulavit in viis patris sui primis et non speravit in Baalim
[4] sed in Deo patris sui et perrexit in praeceptis illius et non iuxta peccata Israel.
[5] Confirmavitque Dominus regnum in manu eius, et dedit omnis Iuda munera Iosaphat; factaeque sunt ei infinitae divitiae et multa gloria.
[6] Cumque sumpsisset cor eius audaciam propter vias Domini, etiam excelsa et palos de Iuda abstulit.
[7] Tertio autem anno regni sui misit principes suos Benhail et Abdiam et Zachariam et Nathanael et Michaiam, ut docerent in civitatibus Iudae,
[8] et cum eis Levitas Semeiam et Nathaniam et Zabadiam, Asael quoque et Semiramoth et Ionathan Adoniamque et Thobiam Levitas et cum eis Elisama et Ioram sacerdotes.
[9] Docebantque in Iuda habentes librum legis Domini et circuibant cunctas urbes Iudae atque erudiebant populum.
[10] Itaque factus est pavor Domini super omnia regna terrarum, quae erant per gyrum Iudae, nec audebant bellare contra Iosaphat.
[11] Sed et de Philisthim Iosaphat munera deferebant et vectigal argenti; Arabes quoque adducebant pecora arietum septem milia septingenta et hircos totidem.
[12] Crevit ergo Iosaphat et magnificatus est usque in sublime atque aedificavit in Iuda castella urbesque horreorum.
[13] Et multae copiae praesto erant ei in urbibus Iudae; viri quoque bellatores et robusti erant in Ierusalem,
[14] quorum iste numerus per familias singulorum: in Iuda principes exercitus, Ednas dux, et cum eo robustissimorum trecenta milia;
[15] et ad latus eius Iohanan princeps et cum eo ducenta octoginta milia;
[16] ad latus quoque istius Amasias filius Zechri consecratus Domino et cum eo ducenta milia virorum fortium;
[17] de Beniamin autem robustus ad proelia Eliada et cum eo tenentium arcum et clipeum ducenta milia;
[18] et ad latus eius Iozabad et cum eo centum octoginta milia expeditorum militum.
[19] Hi omnes erant ad manum regis, exceptis aliis, quos posuerat in urbibus muratis in universo Iuda.