Skip to content
Opens in a new window

[1] Venit autem Roboam in Ie rusalem et convocavit univer sam domum Iudae et Beniamin, centum octoginta milia electorum bellantium, ut dimicaret contra Israel et converteret ad se regnum suum.

[2] Factusque est sermo Domini ad Semeiam hominem Dei dicens:

[3] " Loquere ad Roboam filium Salomonis regem Iudae et ad universum Israel, qui est in Iuda et Beniamin:

[4] Haec dicit Dominus: Non ascendetis neque pugnabitis contra fratres vestros. Revertatur unusquisque in domum suam, quia mea hoc gestum est voluntate ". Qui cum audissent sermonem Domini, reversi sunt nec perrexerunt contra Ieroboam.

[5] Habitavit autem Roboam in Ierusalem et aedificavit civitates muratas in Iuda.

[6] Exstruxitque Bethlehem et Etam et Thecue,

[7] Bethsur quoque et Socho et Odollam

[8] necnon Geth et Maresa et Ziph,

[9] sed et Aduram et Lachis et Azeca,

[10] Saraa quoque et Aialon et Hebron, quae erant in Iuda et Beniamin civitates munitissimas.

[11] Cumque clausisset eas muris, posuit in eis principes ciborumque horrea et olei et vini.

[12] Sed et in singulis urbibus fecit armamentarium scutorum et hastarum firmavitque eas summa diligentia et imperavit super Iudam et Beniamin.

[13] Sacerdotes autem et Levitae, qui erant in universo Israel, venerunt ad eum de cunctis sedibus suis.

[14] Levitae relinquentes suburbana et possessiones suas transierunt ad Iudam et Ierusalem, eo quod abiecisset eos Ieroboam et posteri eius, ne sacerdotio Domini fungerentur.

[15] Qui constituit sibi sacerdotes excelsorum et daemoniorum vitulorumque, quos fecerat.

[16] Sed sequentes eos et de cunctis tribubus Israel quicumque dederant cor suum, ut quaererent Dominum, Deum Israel, venerunt Ierusalem ad immolandum victimas Domino, Deo patrum suorum.

[17] Et roboraverunt regnum Iudae et confirmaverunt Roboam filium Salomonis per tres annos; ambulaverunt enim in viis David et Salomonis annis tantum tribus.

[18] Duxit autem Roboam uxorem Mahalath filiam Ierimoth filii David et Abihail filiae Eliab filii Isai,

[19] quae peperit ei filios Iehus et Samariam et Zoom.

[20] Post hanc quoque accepit Maacha filiam Absalom, quae peperit ei Abia et Ethai et Ziza et Salomith.

[21] Amavit autem Roboam Maacha filiam Absalom super omnes uxores suas et concubinas; nam uxores decem et octo duxerat, concubinas autem sexaginta. Et genuit viginti octo filios et sexaginta filias.

[22] Constituit vero in capite Abiam filium Maacha ducem super fratres suos; ipsum enim regem facere cogitabat.

[23] Et sapienter filios suos dispersit in cunctis finibus Iudae et Beniamin in universis civitatibus muratis. Praebuitque eis escas plurimas et multas petivit uxores.

IIParalipomenon — Chapters