Skip to content
Opens in a new window

[1] Profectus est autem Roboam in Sichem; illuc enim cunctus Israel convenerat, ut constituerent eum regem.

[2] Quod cum audisset Ieroboam filius Nabat, qui erat in Aegypto — fugerat quippe illuc ante Salomonem — statim reversus est;

[3] vocaveruntque eum, et venit cum universo Israel, et locuti sunt ad Roboam dicentes:

[4] " Pater tuus durissimo iugo nos pressit; tu leviora impera patre tuo, qui nobis gravem imposuit servitutem, et paululum de onere subleva, et serviemus tibi ".

[5] Qui ait: " Post tres dies revertimini ad me ". Cumque abisset populus,

[6] iniit rex Roboam consilium cum senibus, qui steterant coram patre eius Salomone, dum adhuc viveret, dicens: " Quid datis consilii, ut respondeam populo? ".

[7] Qui dixerunt ei: " Si placueris populo huic et lenieris eos verbis clementibus, servient tibi omni tempore ".

[8] At ille reliquit consilium senum et cum iuvenibus tractare coepit, qui cum eo nutriti fuerant et erant in comitatu illius.

[9] Dixitque ad eos: " Quid vobis videtur, vel respondere quid debemus populo huic, qui dixit mihi: "Subleva iugum, quod imposuit nobis pater tuus"? ".

[10] Et responderunt iuvenes, qui nutriti fuerant cum eo, atque dixerunt: " Sic loqueris populo, qui dixit tibi: "Pater tuus aggravavit iugum nostrum, tu subleva", et sic respondebis eis: Minimus digitus meus grossior est lumbis patris mei;

[11] pater meus imposuit vobis iugum grave, et ego maius pondus apponam; pater meus cecidit vos flagellis, ego vero caedam scorpionibus ".

[12] Venit ergo Ieroboam et universus populus ad Roboam die tertio, sicut praeceperat eis rex dicens: "Revertimini ad me die tertio ".

[13] Responditque rex dura, derelicto consilio seniorum;

[14] locutusque est iuxta iuvenum voluntatem: " Pater meus grave vobis imposuit iugum, quod ego gravius faciam. Pater meus cecidit vos flagellis, ego vero caedam scorpionibus ".

[15] Et non acquievit populi precibus. Erat enim voluntatis Dei, ut compleretur sermo eius, quem locutus fuerat per manum Ahiae Silonitis ad Ieroboam filium Nabat.

[16] Israel autem universus videns quod noluisset eos audire rex, locutus est ad eum: " Non est nobis pars in David, neque hereditas in filio Isai! Revertere in tabernacula tua, Israel! Tu autem vide domum tuam, David! ". Et abiit Israel in tabernacula sua.

[17] Super filios autem Israel, qui habitabant in civitatibus Iudae, regnavit Roboam.

[18] Misitque rex Roboam Adoram, qui praeerat servituti, et lapidaverunt eum filii Israel, et mortuus est. Porro rex Roboam currum festinavit ascendere et fugit in Ierusalem.

[19] Recessitque Israel a domo David usque ad diem hanc.

IIParalipomenon — Chapters