Skip to content
Opens in a new window

[1] Fuit ergo Iosaphat dives et inclitus multum et affinitate coniunctus est Achab.

[2] Descenditque post annos ad eum in Samariam, ad cuius adventum mactavit Achab oves et boves plurimos ipsi et populo, qui venerat cum eo; persuasitque illi, ut ascenderet in Ramoth Galaad.

[3] Dixitque Achab rex Israel ad Iosaphat regem Iudae: " Veni mecum in Ramoth Galaad ". Cui ille respondit: " Ut ego, et tu; sicut populus tuus, sic et populus meus, tecumque erimus in bello ".

[4] Dixitque Iosaphat ad regem Israel: " Consule, obsecro, impraesentiarum sermonem Domini ".

[5] Congregavitque rex Israel prophetarum quadringentos viros et dixit ad eos: " In Ramoth Galaad ad bellandum ire debemus an quiescere? ". At illi: " Ascende, inquiunt, et tradet Deus in manu regis ".

[6] Dixitque Iosaphat: " Numquid non est hic et alius propheta Domini, ut ab illo etiam requiramus? ".

[7] Et ait rex Israel ad Iosaphat: " Adhuc est vir unus, a quo possumus quaerere Domini voluntatem; sed ego odi eum, quia non prophetat mihi bonum sed malum omni tempore: est autem Michaeas filius Iemla ". Dixitque Iosaphat: " Ne loquaris, rex, hoc modo ".

[8] Vocavit ergo rex Israel unum de eunuchis et dixit ei: " Voca cito Michaeam filium Iemla ".

[9] Porro rex Israel et Iosaphat rex Iudae uterque sedebant in solio suo vestiti cultu regio; sedebant autem in area iuxta portam Samariae, omnesque prophetae vaticinabantur coram eis.

[10] Sedecias vero filius Chanaana fecit sibi cornua ferrea et ait: " Haec dicit Dominus: His ventilabis Syriam, donec conteras eam ".

[11] Omnesque prophetae similiter prophetabant atque dicebant: " Ascende in Ramoth Galaad et prosperaberis; et tradet Dominus in manu regis ".

[12] Nuntius autem, qui ierat ad vocandum Michaeam, ait illi: " En verba omnium prophetarum uno ore bona regi annuntiant; quaeso ergo te, ut et sermo tuus ab eis non dissentiat, loquarisque prospera ".

[13] Cui respondit Michaeas: " Vivit Dominus, quia, quodcumque dixerit Deus meus, hoc loquar! ".

[14] Venit ergo ad regem. Cui rex ait: " Michaea, ire debemus in Ramoth Galaad ad bellandum an quiescere? ". Cui ille respondit: " Ascendite et prosperamini, ut tradantur hostes in manus vestras ".

[15] Dixitque rex: " Iterum atque iterum te adiuro, ut non mihi loquaris nisi, quod verum est, in nomine Domini ".

[16] At ille ait: " Vidi universum Israel dispersum in montibus sicut oves absque pastore. Et dixit Dominus: "Non habent isti dominum; revertatur unusquisque in domum suam in pace" ".

[17] Et ait rex Israel ad Iosaphat: " Nonne dixi tibi quod non prophetaret iste mihi quidquam boni sed ea, quae mala sunt? ".

[18] At ille idcirco ait: " Audite verbum Domini: Vidi Dominum sedentem in solio suo et omnem exercitum caeli assistentem ei a dextris et sinistris.

[19] Et dixit Dominus: "Quis decipiet Achab regem Israel, ut ascendat et corruat in Ramoth Galaad?". Cumque diceret unus hoc modo et alter alio,

[20] processit spiritus et stetit coram Domino et ait: "Ego decipiam eum". Cui Dominus: "In quo, inquit, decipies?".

[21] At ille respondit: "Egrediar et ero spiritus mendax in ore omnium prophetarum eius". Dixitque Dominus: "Decipies et praevalebis; egredere et fac ita".

[22] Nunc igitur, ecce dedit Dominus spiritum mendacii in ore omnium prophetarum tuorum et Dominus locutus est de te mala ".

[23] Accessit autem Sedecias filius Chanaana et percussit Michaeae maxillam et ait: " Per quam viam transivit spiritus Domini a me, ut loqueretur tibi? ".

[24] Dixitque Michaeas: " Tu ipse videbis in die illo, quando ingressus fueris cubiculum intra cubiculum, ut abscondaris ".

[25] Praecepit autem rex Israel dicens: " Tollite Michaeam et ducite eum ad Amon principem civitatis et ad Ioas filium regis

[26] et dicetis: "Haec dicit rex: Mittite hunc in carcerem et date ei panis modicum et aquae pauxillum, donec revertar in pace" ".

[27] Dixitque Michaeas: " Si reversus fueris in pace, non est locutus Dominus in me ". Et ait: " Audite, populi omnes! ".

[28] Igitur ascenderunt rex Israel et Iosaphat rex Iudae in Ramoth Galaad.

[29] Dixitque rex Israel ad Iosaphat: " Mutabo habitum et sic ad pugnam vadam; tu autem induere vestibus tuis ". Mutatoque rex Israel habitu venit ad bellum.

[30] Rex autem Syriae praeceperat ducibus curruum suorum dicens: " Ne pugnetis contra minimum aut contra maximum, nisi contra solum regem Israel ".

[31] Itaque, cum vidissent principes curruum Iosaphat, dixerunt: " Rex Israel est iste! ". Et circumdederunt eum dimicantes. At ille clamavit ad Dominum, et auxiliatus est ei atque avertit eos Deus ab illo.

[32] Cum enim vidissent duces curruum quod non esset rex Israel, reliquerunt eum.

[33] Accidit autem, ut unus e populo sagittam in incertum iaceret et percuteret regem Israel inter iuncturas et loricam. At ille aurigae suo ait: " Converte manum tuam et educ me de acie, quia vulneratus sum ".

[34] Et aggravata est pugna in die illo; porro rex Israel stabat in curru suo contra Syros usque ad vesperam et mortuus est occidente sole.

IIParalipomenon — Chapters