[1] Et reversus est angelus, qui loquebatur in me, et excitavit me quasi virum, qui excitatur de somno suo.
[2] Et dixit ad me: "Quid tu vides?". Et dixi: "Vidi: et ecce candelabrum aureum totum, et ampulla super caput ipsius, et septem lucernae eius super illud, et septena infusoria lucernis, quae erant super caput eius.
[3] Et duae olivae super illud, una a dextris ampullae et una a sinistris eius".
[4] Et respondi et aio ad angelum, qui loquebatur in me, dicens: "Quid sunt haec, domine mi?".
[5] Et respondit angelus, qui loquebatur in me, et dixit ad me: "Numquid nescis quid sunt haec?". Et dixi: "Non, domine mi".
[6] Et respondit et ait ad me dicens: "Hoc est verbum Domini ad Zorobabel dicens: Non in exercitu nec in robore sed in spiritu meo, dicit Dominus exercituum.
[7] Quis tu, mons magne, coram Zorobabel? Eris in planum. Et educet lapidem primarium inter clamores: Quam venustus!
[8] Et factum est verbum Domini ad me dicens:
[9] Manus Zorobabel fundaverunt domum istam et manus eius perficient eam, et scietis quia Dominus exercituum misit me ad vos.
[10] Quis enim despexit diem initiorum parvorum? Et laetabuntur et videbunt lapidem stanneum in manu Zorobabel. Septem illae oculi sunt Domini, qui discurrunt in universa terra".
[11] Et respondi et dixi ad eum: "Quid sunt duae olivae istae ad dexteram candelabri et ad sinistram eius?".
[12] Et respondi secundo et dixi ad eum: "Quid sunt duo rami olivarum, qui duabus fistulis aureis effundunt ex se aurum?".
[13] Et ait ad me dicens: "Numquid nescis quid sunt haec?". Et dixi: "Non, domine mi".
[14] Et dixit: "Isti sunt duo filii olei, qui assistunt Dominatori universae terrae".